| 'Quid quod et ominibus certis prohibebar amori | 9.595 |
| indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti | |
| excidit et fecit spes nostras cera caducas? | |
| nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas, | |
| sed potius mutanda dies? deus ipse monebat | |
| signaque certa dabat, si non male sana fuissem. | 600 |
| et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae | |
| debueram, praesensque meos aperire furores. | |
| vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis; | |
| plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae. | |
| invito potui circumdare bracchia collo, | 605 |
| et, si reicerer, potui moritura videri | |
| amplectique pedes, adfusaque poscere vitam. | |
| omnia fecissem, quorum si singula duram | |
| flectere non poterant, potuissent omnia, mentem. | |
| forsitan et missi sit quaedam culpa ministri: | 610 |
| non adiit apte, nec legit idonea, credo, | |
| tempora, nec petiit horamque animumque vacantem. | |
| 'Haec nocuere mihi. neque enim est de tigride natus | |
| nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum | |
| aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae. | 615 |
| vincetur! repetendus erit, nec taedia coepti | |
| ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit. | |
| nam primum, si facta mihi revocare liceret, | |
| non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est. | |
| quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam, | 620 |
| non tamen ausorum semper memor esse meorum. | |
| et, quia desierim, leviter voluisse videbor, | |
| aut etiam temptasse illum insidiisque petisse, | |
| vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit | |
| pectora nostra, deo, sed victa libidine credar; | 625 |
| denique iam nequeo nil commisisse nefandum. | |
| et scripsi et petii: reserata est nostra voluntas; | |
| ut nihil adiciam, non possum innoxia dici. | |
| quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.' | |
| dixit, et (incertae tanta est discordia mentis), | 630 |
| cum pigeat temptasse, libet temptare. modumque | |
| exit et infelix committit saepe repelli. | |
| mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque, | |
| inque peregrina ponit nova moenia terra. |