| 'Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index | 9.535 |
| et color et macies et vultus et umida saepe | |
| lumina nec causa suspiria mota patenti | |
| et crebri amplexus, et quae, si forte notasti, | |
| oscula sentiri non esse sororia possent. | |
| ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam, | 540 |
| quamvis intus erat furor igneus, omnia feci | |
| (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem, | |
| pugnavique diu violenta Cupidinis arma | |
| effugere infelix, et plus, quam ferre puellam | |
| posse putes, ego dura tuli. superata fateri | 545 |
| cogor, opemque tuam timidis exposcere votis. | |
| tu servare potes, tu perdere solus amantem: | |
| elige, utrum facias. non hoc inimica precatur, | |
| sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse | |
| expetit et vinclo tecum propiore ligari. | 550 |
| iura senes norint, et quid liceatque nefasque | |
| fasque sit, inquirant, legumque examina servent. | |
| conveniens Venus est annis temeraria nostris. | |
| quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere | |
| credimus, et sequimur magnorum exempla deorum. | 555 |
| nec nos aut durus pater aut reverentia famae | |
| aut timor impediet: tantum sit causa timendi, | |
| dulcia fraterno sub nomina furta tegemus. | |
| est mihi libertas tecum secreta loquendi, | |
| et damus amplexus, et iungimus oscula coram. | 560 |
| quantum est, quod desit? miserere fatentis amorem, | |
| et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor, | |
| neve merere meo subscribi causa sepulchro.' | |
| Talia nequiquam perarantem plena reliquit | |
| cera manum, summusque in margine versus adhaesit. | 565 |
| protinus inpressa signat sua crimina gemma, | |
| quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor): | |
| deque suis unum famulis pudibunda vocavit, | |
| et pavidum blandita 'fer has, fidissime, nostro' | |
| dixit, et adiecit longo post tempore 'fratri.' | 570 |
| cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae. | |
| omine turbata est, misit tamen. apta minister | |
| tempora nactus adit traditque latentia verba. | |
| attonitus subita iuvenis Maeandrius ira | |
| proicit acceptas lecta sibi parte tabellas, | 575 |
| vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri, | |
| 'dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor, | |
| effuge!' ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem | |
| non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.' | |
| ille fugit pavidus, dominaeque ferocia Cauni | 580 |
| dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa, | |
| et pavet obsessum glaciali frigore corpus. | |
| mens tamen ut rediit, pariter rediere furores, | |
| linguaque vix tales icto dedit aëre voces: | |
| 'et merito! quid enim temeraria vulneris huius | 585 |
| indicium feci? quid, quae celanda fuerunt, | |
| tam cito commisi properatis verba tabellis? | |
| ante erat ambiguis animi sententia dictis | |
| praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem, | |
| parte aliqua veli, qualis foret aura, notare | 590 |
| debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc | |
| non exploratis inplevi lintea ventis. | |
| auferor in scopulos igitur, subversaque toto | |
| obruor oceano, neque habent mea vela recursus. |