| 'O ego, si liceat mutato nomine iungi, | 9.487 |
| quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti! | |
| quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti! | |
| omnia, di facerent, essent communia nobis, | 490 |
| praeter avos: tu me vellem generosior esses! | |
| nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem; | |
| at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes, | |
| nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum. | |
| quid mihi significant ergo mea visa? quod autem | 495 |
| somnia pondus habent? an habent et somnia pondus? | |
| di melius! di nempe suas habuere sorores. | |
| sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit, | |
| Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi. | |
| sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus | 500 |
| exigere humanos diversaque foedera tempto? | |
| aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor, | |
| aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque | |
| mortua componar, positaeque det oscula frater. | |
| et tamen arbitrium quaerit res ista duorum! | 505 |
| finge placere mihi: scelus esse videbitur illi. | |
| 'At non Aeolidae thalamos timuere sororum! | |
| unde sed hos novi? cur haec exempla paravi? | |
| quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae | |
| nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur! | 510 |
| si tamen ipse mei captus prior esset amore, | |
| forsitan illius possem indulgere furori. | |
| ergo ego, quae fueram non reiectura petentem, | |
| ipsa petam! poterisne loqui? poterisne fateri? | |
| coget amor, potero! vel, si pudor ora tenebit, | 515 |
| littera celatos arcana fatebitur ignes.' | |
| Hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem. | |
| in latus erigitur cubitoque innixa sinistro | |
| 'viderit: insanos' inquit 'fateamur amores! | |
| ei mihi, quo labor? quem mens mea concipit ignem?' | 520 |
| et meditata manu componit verba trementi. | |
| dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram. | |
| incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas, | |
| et notat et delet, mutat culpatque probatque | |
| inque vicem sumptas ponit positasque resumit. | 525 |
| quid velit ignorat; quicquid factura videtur, | |
| displicet. in vultu est audacia mixta pudori. | |
| scripta 'soror' fuerat; visum est delere sororem | |
| verbaque correctis incidere talia ceris: | |
| 'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem, | 530 |
| hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen, | |
| et si quid cupiam quaeris, sine nomine vellem | |
| posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis | |
| ante forem, quam spes votorum certa fuisset. |