| Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae, | 9.454 |
| Byblis Apollinei correpta cupidine fratris; | 455 |
| non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat. | |
| illa quidem primo nullos intellegit ignes, | |
| nec peccare putat, quod saepius oscula iungat, | |
| quod sua fraterno circumdet bracchia collo; | |
| mendacique diu pietatis fallitur umbra. | 460 |
| paulatim declinat amor, visuraque fratrem | |
| culta venit, nimiumque cupit formosa videri | |
| et siqua est illic formosior, invidet illi. | |
| sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo | |
| igne facit votum, verumtamen aestuat intus. | 465 |
| iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit, | |
| Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem. | |
| Spes tamen obscenas animo demittere non est | |
| ausa suo vigilans; placida resoluta quiete | |
| saepe videt quod amat: visa est quoque iungere fratri | 470 |
| corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat. | |
| somnus abit; silet illa diu repetitque quietis | |
| ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur: | |
| 'me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago? | |
| quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi? | 475 |
| ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis | |
| et placet, et possim, si non sit frater, amare, | |
| et me dignus erat. verum nocet esse sororem. | |
| dummodo tale nihil vigilans committere temptem, | |
| saepe licet simili redeat sub imagine somnus! | 480 |
| testis abest somno, nec abest imitata voluptas. | |
| pro Venus et tenera volucer cum matre Cupido, | |
| gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido | |
| contigit! ut iacui totis resoluta medullis! | |
| ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas | 485 |
| noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris. |