| Haec ubi faticano venturi praescia dixit | 9.418 |
| ore Themis, vario superi sermone fremebant, | |
| et, cur non aliis eadem dare dona liceret, | 420 |
| murmur erat. queritur veteres Pallantias annos | |
| coniugis esse sui, queritur canescere mitis | |
| Iäsiona Ceres, repetitum Mulciber aevum | |
| poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri | |
| tangit, et Anchisae renovare paciscitur annos. | 425 |
| cui studeat, deus omnis habet; crescitque favore | |
| turbida seditio, donec sua Iuppiter ora | |
| solvit, et 'o! nostri siqua est reverentia,' dixit | |
| 'quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse videtur, | |
| fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos, | 430 |
| quos egit, rediit. fatis iuvenescere debent | |
| Calliroe geniti, non ambitione nec armis. | |
| vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis, | |
| me quoque fata regunt. quae si mutare valerem, | |
| nec nostrum seri curvarent Aeacon anni, | 435 |
| perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet | |
| cum Minoe meo, qui propter amara senectae | |
| pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.' | |
| Dicta Iovis movere deos; nec sustinet ullus, | |
| cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis | 440 |
| et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aevi, | |
| terruerat magnas ipso quoque nomine gentes; | |
| tunc erat invalidus, Deïonidenque iuventae | |
| robore Miletum Phoeboque parente superbum | |
| pertimuit, credensque suis insurgere regnis, | 445 |
| haut tamen est patriis arcere penatibus ausus. | |
| sponte fugis, Milete, tua, celerique carina | |
| Aegaeas metiris aquas, et in Aside terra | |
| moenia constituis positoris habentia nomen. | |
| hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae, | 450 |
| filia Maeandri totiens redeuntis eodem | |
| cognita Cyanee, praestanti corpora forma, | |
| Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam. |