| 'Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt, | 9.363 |
| et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis | |
| ostendi loton. tepido dant oscula ligno, | 365 |
| adfusique suae radicibus arboris haerent. | |
| nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat | |
| cara soror: lacrimae misero de corpore factis | |
| inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant | |
| vocis iter, tales effundit in aëra questus: | 370 |
| "siqua fides miseris, hoc me per numina iuro | |
| non meruisse nefas. patior sine crimine poenam. | |
| viximus innocuae. si mentior, arida perdam | |
| quas habeo frondes, et caesa securibus urar. | |
| hunc tamen infantem maternis demite ramis, | 375 |
| et date nutrici, nostraque sub arbore saepe | |
| lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat. | |
| cumque loqui poterit, matrem facitote salutet, | |
| et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.' | |
| stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores, | 380 |
| et frutices omnes corpus putet esse dearum. | |
| care vale coniunx, et tu, germana, paterque! | |
| qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis, | |
| a pecoris morsu frondes defendite nostras. | |
| et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est, | 385 |
| erigite huc artus, et ad oscula nostra venite, | |
| dum tangi possum, parvumque attollite natum! | |
| plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis | |
| colla liber serpit, summoque cacumine condor. | |
| ex oculis removete manus. sine munere vestro | 390 |
| contegat inductus morientia lumina cortex!" | |
| desierant simul ora loqui, simul esse. diuque | |
| corpore mutato rami caluere recentes.' | |
| Dumque refert Iole factum mirabile, dumque | |
| Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat | 395 |
| Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem | |
| res nova tristitiam. nam limine constitit alto | |
| paene puer dubiaque tegens lanugine malas, | |
| ora reformatus primos Iolaus in annos. | |
| hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe, | 400 |
| victa viri precibus. quae cum iurare pararet, | |
| dona tributuram post hunc se talia nulli, | |
| non est passa Themis: 'nam iam discordia Thebae | |
| bella movent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Iove vinci | |
| haud poterit, fientque pares in vulnere fratres, | 405 |
| subductaque suos manes tellure videbit | |
| vivus adhuc vates; ultusque parente parentem | |
| natus erit facto pius et sceleratus eodem | |
| attonitusque malis, exul mentisque domusque, | |
| vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris, | 410 |
| donec eum coniunx fatale poposcerit aurum, | |
| cognatumque latus Phegeïus hauserit ensis. | |
| tum demum magno petet hos Acheloia supplex | |
| ab Iove Calliroe natis infantibus annos | |
| addat, neve necem sinat esse ultoris inultam. | 415 |
| Iuppiter his motus privignae dona nurusque | |
| praecipiet, facietque viros inpubibus annis.' |