| Dixit, et admonitu veteris commota ministrae | 9.324 |
| ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem: | 325 |
| 'te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro | |
| rapta movet facies. quid si tibi mira sororis | |
| fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque | |
| impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri— | |
| me pater ex alia genuit—notissima forma | 330 |
| Oechalidum, Dryope. quam virginitate carentem | |
| vimque dei passam Delphos Delonque tenentis | |
| excipit Andraemon, et habetur coniuge felix. | |
| est lacus, adclivis devexo margine formam | |
| litoris efficiens, summum myrteta coronant. | 335 |
| venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque | |
| indignere magis, nymphis latura coronas, | |
| inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum, | |
| dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat. | |
| haut procul a stagno Tyrios imitata colores | 340 |
| in spem bacarum florebat aquatica lotos. | |
| carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato | |
| porrigeret, flores, et idem factura videbar— | |
| namque aderam—vidi guttas e flore cruentas | |
| decidere et tremulo ramos horrore moveri. | 345 |
| scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, | |
| Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, | |
| contulerat versos, servato nomine, vultus. | |
| 'Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro | |
| ire et adoratis vellet discedere nymphis, | 350 |
| haeserunt radice pedes. convellere pugnat, | |
| nec quicquam, nisi summa movet. subcrescit ab imo, | |
| totaque paulatim lentus premit inguina cortex. | |
| ut vidit, conata manu laniare capillos, | |
| fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant. | 355 |
| at puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi | |
| addiderat nomen) materna rigescere sentit | |
| ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor. | |
| spectatrix aderam fati crudelis, opemque | |
| non poteram tibi ferre, soror, quantumque valebam, | 360 |
| crescentem truncum ramosque amplexa morabar, | |
| et, fateor, volui sub eodem cortice condi. |