| Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur | 11.444 |
| sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est; | 445 |
| sed neque propositos pelagi dimittere cursus, | |
| nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli | |
| multaque respondit timidum solantia pectus. | |
| non tamen idcirco causam probat; addidit illis | |
| hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem: | 450 |
| 'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro | |
| per patrios ignes, si me modo fata remittant, | |
| ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.' | |
| his ubi promissis spes est admota recursus, | |
| protinus eductam navalibus aequore tingui | 455 |
| aptarique suis pinum iubet armamentis; | |
| qua rursus visa veluti praesaga futuri | |
| horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas | |
| amplexusque dedit tristique miserrima tandem | |
| ore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est; | 460 |
| ast iuvenes quaerente moras Ceyce reducunt | |
| ordinibus geminis ad fortia pectora remos | |
| aequalique ictu scindunt freta: sustulit illa | |
| umentes oculos stantemque in puppe recurva | |
| concussaque manu dantem sibi signa maritum | 465 |
| prona videt redditque notas; ubi terra recessit | |
| longius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus, | |
| dum licet, insequitur fugientem lumine pinum; | |
| haec quoque ut haut poterat spatio submota videri, | |
| vela tamen spectat summo fluitantia malo; | 470 |
| ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum | |
| seque toro ponit: renovat lectusque torusque | |
| Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit. | |
| Portibus exierant, et moverat aura rudentes: | |
| obvertit lateri pendentes navita remos | 475 |
| cornuaque in summa locat arbore totaque malo | |
| carbasa deducit venientesque accipit auras. | |
| aut minus, aut certe medium non amplius aequor | |
| puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, | |
| cum mare sub noctem tumidis albescere coepit | 480 |
| fluctibus et praeceps spirare valentius eurus. | |
| 'ardua iamdudum demittite cornua' rector | |
| clamat 'et antemnis totum subnectite velum.' | |
| hic iubet; inpediunt adversae iussa procellae, | |
| nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam: | 485 |
| sponte tamen properant alii subducere remos, | |
| pars munire latus, pars ventis vela negare; | |
| egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor, | |
| hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur, | |
| aspera crescit hiems, omnique e parte feroces | 490 |
| bella gerunt venti fretaque indignantia miscent. | |
| ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur | |
| scire ratis rector, nec quid iubeatve vetetve: | |
| tanta mali moles tantoque potentior arte est. | |
| quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, | 495 |
| undarum incursu gravis unda, tonitribus aether. | |
| fluctibus erigitur caelumque aequare videtur | |
| pontus et inductas aspergine tangere nubes; | |
| et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas, | |
| concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, | 500 |
| sternitur interdum spumisque sonantibus albet. | |
| ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis | |
| et nunc sublimis veluti de vertice montis | |
| despicere in valles imumque Acheronta videtur, | |
| nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor, | 505 |
| suspicere inferno summum de gurgite caelum. | |
| saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem | |
| nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim | |
| cum laceras aries balistave concutit arces, | |
| utque solent sumptis incursu viribus ire | 510 |
| pectore in arma feri protentaque tela leones, | |
| sic, ubi se ventis admiserat unda coortis, | |
| ibat in alta ratis multoque erat altior illis; | |
| iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae | |
| rima patet praebetque viam letalibus undis. | 515 |
| ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres, | |
| inque fretum credas totum descendere caelum, | |
| inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum. | |
| vela madent nimbis, et cum caelestibus undis | |
| aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether, | 520 |
| caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque. | |
| discutiunt tamen has praebentque micantia lumen | |
| fulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres. | |
| dat quoque iam saltus intra cava texta carinae | |
| fluctus; et ut miles, numero praestantior omni, | 525 |
| cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis, | |
| spe potitur tandem laudisque accensus amore | |
| inter mille viros murum tamen occupat unus, | |
| sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus, | |
| vastius insurgens decimae ruit impetus undae | 530 |
| nec prius absistit fessam oppugnare carinam, | |
| quam velut in captae descendat moenia navis. | |
| pars igitur temptabat adhuc invadere pinum, | |
| pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes, | |
| quam solet urbs aliis murum fodientibus extra | 535 |
| atque aliis murum trepidare tenentibus intus. | |
| deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur, | |
| quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes. | |
| non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos, | |
| funera quos maneant, hic votis numen adorat | 540 |
| bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens | |
| poscit opem; subeunt illi fraterque parensque, | |
| huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est; | |
| Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore | |
| nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam, | 545 |
| gaudet abesse tamen; patriae quoque vellet ad oras | |
| respicere inque domum supremos vertere vultus, | |
| verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontus | |
| fervet, et inducta piceis e nubibus umbra | |
| omne latet caelum, duplicataque noctis imago est. | 550 |
| frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, | |
| frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes | |
| unda, velut victrix, sinuataque despicit undas; | |
| nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos | |
| sede sua totos in apertum everterit aequor, | 555 |
| praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu | |
| mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum | |
| gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato | |
| functa suo est, alii partes et membra carinae | |
| trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat, | 560 |
| fragmina navigii Ceyx socerumque patremque | |
| invocat heu! frustra, sed plurima nantis in ore | |
| Alcyone coniunx: illam meminitque refertque, | |
| illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus | |
| optat et exanimis manibus tumuletur amicis. | 565 |
| dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus, | |
| nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis. | |
| ecce super medios fluctus niger arcus aquarum | |
| frangitur et rupta mersum caput obruit unda. | |
| Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses | 570 |
| illa luce fuit, quoniamque excedere caelo | |
| non licuit, densis texit sua nubibus ora. |