| Interea fratrisque sui fratremque secutis | 11.410 |
| anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, | |
| consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, | |
| ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus | |
| invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. | |
| consilii tamen ante sui, fidissima, certam | 415 |
| te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus | |
| ossa receperunt, buxoque simillimus ora | |
| pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis. | |
| ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit | |
| singultuque pias interrumpente querellas | 420 |
| 'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem | |
| vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat? | |
| iam potes Alcyone securus abesse relicta? | |
| iam via longa placet? iam sum tibi carior absens? | |
| at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, | 425 |
| non etiam metuam, curaeque timore carebunt. | |
| aequora me terrent et ponti tristis imago: | |
| et laceras nuper tabulas in litore vidi | |
| et saepe in tumulis sine corpore nomina legi. | |
| neve tuum fallax animum fiducia tangat, | 430 |
| quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes | |
| contineat ventos, et, cum velit, aequora placet. | |
| cum semel emissi tenuerunt aequora venti, | |
| nil illis vetitum est: incommendataque tellus | |
| omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant | 435 |
| excutiuntque feris rutilos concursibus ignes. | |
| quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna | |
| parva domo vidi), magis hoc reor esse timendos. | |
| quod tua si flecti precibus sententia nullis, | |
| care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, | 440 |
| me quoque tolle simul! certe iactabimur una, | |
| nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus, | |
| quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.' |