Quae dum Lucifero genitus miracula narrat 11.346
de consorte suo, cursu festinus anhelo
advolat armenti custos Phoceus Onetor
et 'Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum
cladis' ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus, 350
pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris;
ille refert 'fessos ad litora curva iuvencos
adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe
tantum respiceret, quantum superesse videret,
parsque boum fulvis genua inclinarat harenis 355
latarumque iacens campos spectabat aquarum,
pars gradibus tardis illuc errabat et illuc;
nant alii celsoque exstant super aequora collo.
templa mari subsunt nec marmore clara neque auro,
sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto: 360
Nereides Nereusque tenent (hos navita ponti
edidit esse deos, dum retia litore siccat);
iuncta palus huic est densis obsessa salictis,
quam restagnantis fecit maris unda paludem:
inde fragore gravi strepitans loca proxima terret, 365
belua vasta, lupus iuncisque palustribus exit,
oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus
fulmineos, rubra suffusus lumina flamma.
qui quamquam saevit pariter rabieque fameque,
acrior est rabie: neque enim ieiunia curat 370
caede boum diramque famem finire, sed omne
vulnerat armentum sternitque hostiliter omne.
pars quoque de nobis funesto saucia morsu,
dum defensamus, leto est data; sanguine litus
undaque prima rubet demugitaeque paludes. 375
sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit:
dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma,
arma capessamus coniunctaque tela feramus!'
dixerat agrestis: nec Pelea damna movebant,
sed memor admissi Nereida conligit orbam 380
damna sua inferias exstincto mittere Phoco.
induere arma viros violentaque sumere tela
rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat
ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu
prosilit et nondum totos ornata capillos 385
disicit hos ipsos colloque infusa mariti,
mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur
et lacrimis, animasque duas ut servet in una.
Aeacides illi: 'pulchros, regina, piosque
pone metus! plena est promissi gratia vestri. 390
non placet arma mihi contra nova monstra moveri;
numen adorandum pelagi est!' erat ardua turris,
arce focus summa, fessis nota grata carinis:
ascendunt illuc stratosque in litore tauros
cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento 395
ore ferum, longos infectum sanguine villos.
inde manus tendens in aperti litora ponti
caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram,
orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis
flectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex 400
accepit veniam. sed enim revocatus ab acri
caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper,
donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae
marmore mutavit: corpus praeterque colorem
omnia servavit, lapidis color indicat illum 405
iam non esse lupum, iam non debere timeri.
nec tamen hac profugum consistere Pelea terra
fata sinunt, Magnetas adit vagus exul et illic
sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.