| Pronus erat Titan inclinatoque tenebat | 11.257 |
| Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto | |
| Nereis ingreditur consueta cubilia ponto; | |
| vix bene virgineos Peleus invaserat artus: | 260 |
| illa novat formas, donec sua membra teneri | |
| sentit et in partes diversas bracchia tendi. | |
| tum denum ingemuit, 'ne' que ait 'sine numine vincis' | |
| exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros | |
| et potitur votis ingentique inplet Achille. | 265 |
| Felix et nato, felix et coniuge Peleus, | |
| et cui, si demas iugulati crimina Phoci, | |
| omnia contigerant: fraterno sanguine sontem | |
| expulsumque domo patria Trachinia tellus | |
| accipit. hic regnum sine vi, sine caede gerebat | 270 |
| Lucifero genitore satus patriumque nitorem | |
| ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus | |
| dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum. | |
| quo postquam Aeacides fessus curaque viaque | |
| venit et intravit paucis comitantibus urbem, | 275 |
| quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, | |
| haut procul a muris sub opaca valle reliquit; | |
| copia cum facta est adeundi prima tyranni, | |
| velamenta manu praetendens supplice, qui sit | |
| quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat | 280 |
| mentiturque fugae causam; petit, urbe vel agro | |
| se iuvet. hunc contra placido Trachinius ore | |
| talibus adloquitur: 'mediae quoque commoda plebi | |
| nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus; | |
| adicis huic animo momenta potentia, clarum | 285 |
| nomen avumque Iovem; ne tempora perde precando! | |
| quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato, | |
| qualiacumque vides! utinam meliora videres!' | |
| et flebat: moveat tantos quae causa dolores, | |
| Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur: | 290 |
| 'forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes | |
| terret aves, semper pennas habuisse putetis: | |
| vir fuit (et—tanta est animi constantia—iam tum | |
| acer erat belloque ferox ad vimque paratus) | |
| nomine Daedalion. illo genitore creatis, | 295 |
| qui vocat Auroram caeloque novissimus exit, | |
| culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendae | |
| coniugiique fuit, fratri fera bella placebant: | |
| illius virtus reges gentesque subegit, | |
| quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas. | 300 |
| nata erat huic Chione, quae dotatissima forma | |
| mille procos habuit, bis septem nubilis annis. | |
| forte revertentes Phoebus Maiaque creatus, | |
| ille suis Delphis, hic vertice Cyllenaeo, | |
| videre hanc pariter, pariter traxere colorem. | 305 |
| spem veneris differt in tempora noctis Apollo; | |
| non fert ille moras virgaque movente soporem | |
| virginis os tangit: tactu iacet illa potenti | |
| vimque dei patitur; nox caelum sparserat astris: | |
| Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit. | 310 |
| ut sua maturus conplevit tempora venter, | |
| alipedis de stirpe dei versuta propago | |
| nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne, | |
| candida de nigris et de candentibus atra | |
| qui facere adsuerat, patriae non degener artis; | 315 |
| nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos) | |
| carmine vocali clarus citharaque Philammon. | |
| quid peperisse duos et dis placuisse duobus | |
| et forti genitore et progenitore nitenti | |
| esse satam prodest? an obest quoque gloria multis? | 320 |
| obfuit huic certe! quae se praeferre Dianae | |
| sustinuit faciemque deae culpavit, at illi | |
| ira ferox mota est "factis" que "placebimus" inquit. | |
| nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam | |
| inpulit et meritam traiecit harundine linguam. | 325 |
| lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur, | |
| conantemque loqui cum sanguine vita reliquit; | |
| quam miser amplexans ego tum patriumque dolorem | |
| corde tuli fratrique pio solacia dixi, | |
| quae pater haut aliter quam cautes murmura ponti | 330 |
| accipit et natam delamentatur ademptam; | |
| ut vero ardentem vidit, quater impetus illi | |
| in medios fuit ire rogos, quater inde repulsus | |
| concita membra fugae mandat similisque iuvenco | |
| spicula crabronum pressa cervice gerenti, | 335 |
| qua via nulla, ruit. iam tum mihi currere visus | |
| plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares. | |
| effugit ergo omnes veloxque cupidine leti | |
| vertice Parnasi potitur; miseratus Apollo, | |
| cum se Daedalion saxo misisset ab alto, | 340 |
| fecit avem et subitis pendentem sustulit alis | |
| oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos, | |
| virtutem antiquam, maiores corpore vires, | |
| et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes | |
| saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.' | 345 |