| Namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undae, | 11.221 |
| concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis | |
| acta patris vincet maiorque vocabitur illo.' | |
| ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet, | |
| quamvis haut tepidos sub pectore senserat ignes, | 225 |
| Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit, | |
| in suaque Aeaciden succedere vota nepotem | |
| iussit et amplexus in virginis ire marinae. | |
| Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus, | |
| bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda, | 230 |
| portus erat; summis inductum est aequor harenis; | |
| litus habet solidum, quod nec vestigia servet | |
| nec remoretur iter nec opertum pendeat alga; | |
| myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis. | |
| est specus in medio, natura factus an arte, | 235 |
| ambiguum, magis arte tamen: quo saepe venire | |
| frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas. | |
| illic te Peleus, ut somno vincta iacebas, | |
| occupat, et quoniam precibus temptata repugnas, | |
| vim parat, innectens ambobus colla lacertis; | 240 |
| quod nisi venisses variatis saepe figuris | |
| ad solitas artes, auso foret ille potitus; | |
| sed modo tu volucris: volucrem tamen ille tenebat; | |
| nunc gravis arbor eras: haerebat in arbore Peleus; | |
| tertia forma fuit maculosae tigridis: illa | 245 |
| territus Aeacides a corpore bracchia solvit. | |
| inde deos pelagi vino super aequora fuso | |
| et pecoris fibris et fumo turis adorat, | |
| donec Carpathius medio de gurgite vates | |
| 'Aeacide,' dixit 'thalamis potiere petitis, | 250 |
| tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro, | |
| ignaram laqueis vincloque innecte tenaci. | |
| nec te decipiat centum mentita figuras, | |
| sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.' | |
| dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum | 255 |
| admisitque suos in verba novissima fluctus. |