| Iudicium sanctique placet sententia montis | 11.172 |
| omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur | |
| unius sermone Midae; nec Delius aures | |
| humanam stolidas patitur retinere figuram, | 175 |
| sed trahit in spatium villisque albentibus inplet | |
| instabilesque imas facit et dat posse moveri: | |
| cetera sunt hominis, partem damnatur in unam | |
| induiturque aures lente gradientis aselli. | |
| ille quidem celare cupit turpique pudore | 180 |
| tempora purpureis temptat relevare tiaris; | |
| sed solitus longos ferro resecare capillos | |
| viderat hoc famulus, qui cum nec prodere visum | |
| dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, | |
| nec posset reticere tamen, secedit humumque | 185 |
| effodit et, domini quales adspexerit aures, | |
| voce refert parva terraeque inmurmurat haustae | |
| indiciumque suae vocis tellure regesta | |
| obruit et scrobibus tacitus discedit opertis. | |
| creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus | 190 |
| coepit et, ut primum pleno maturuit anno, | |
| prodidit agricolam: leni nam motus ab austro | |
| obruta verba refert dominique coarguit aures. | |
| Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus | |
| angustum citra pontum Nepheleidos Helles | 195 |
| Laomedonteis Latoius adstitit arvis. | |
| dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi | |
| ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti: | |
| inde novae primum moliri moenia Troiae | |
| Laomedonta videt susceptaque magna labore | 200 |
| crescere difficili nec opes exposcere parvas | |
| cumque tridentigero tumidi genitore profundi | |
| mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno | |
| aedificat muros pactus pro moenibus aurum. | |
| stabat opus: pretium rex infitiatur et addit, | 205 |
| perfidiae cumulum, falsis periuria verbis. | |
| 'non inpune feres' rector maris inquit, et omnes | |
| inclinavit aquas ad avarae litora Troiae | |
| inque freti formam terras conplevit opesque | |
| abstulit agricolis et fluctibus obruit agros. | 210 |
| poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro | |
| poscitur aequoreo, quam dura ad saxa revinctam | |
| vindicat Alcides promissaque munera dictos | |
| poscit equos tantique operis mercede negata | |
| bis periura capit superatae moenia Troiae. | 215 |
| nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit | |
| Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus | |
| clarus erat diva nec avi magis ille superbus | |
| nomine quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti | |
| contigit haut uni, coniunx dea contigit uni. | 220 |