| 'Clara decore fuit proles Elateia Caenis, | 12.189 |
| Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas | 190 |
| perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), | |
| multorum frustra votis optata procorum. | |
| temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos: | |
| sed iam aut contigerant illi conubia matris | |
| aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos | 195 |
| denupsit thalamos secretaque litora carpens | |
| aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat), | |
| utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit, | |
| "sint tua vota licet" dixit "secura repulsae: | |
| elige, quid voveas!" (eadem hoc quoque fama ferebat) | 200 |
| "magnum" Caenis ait "facit haec iniuria votum, | |
| tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim: | |
| omnia praestiteris." graviore novissima dixit | |
| verba sono poteratque viri vox illa videri, | |
| sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti | 205 |
| adnuerat dederatque super, nec saucius ullis | |
| vulneribus fieri ferrove occumbere posset. | |
| munere laetus abit studiisque virilibus aevum | |
| exigit Atracides Peneiaque arva pererrat. | |
| 'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus | 210 |
| nubigenasque feros positis ex ordine mensis | |
| arboribus tecto discumbere iusserat antro. | |
| Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi, | |
| festaque confusa resonabat regia turba. | |
| ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, | 215 |
| cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva, | |
| praesignis facie; felicem diximus illa | |
| coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen. | |
| nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum, | |
| Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa | 220 |
| ardet, et ebrietas geminata libidine regnat. | |
| protinus eversae turbant convivia mensae, | |
| raptaturque comis per vim nova nupta prehensis. | |
| Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant | |
| aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago. | 225 |
| femineo clamore sonat domus: ocius omnes | |
| surgimus, et primus "quae te vecordia," Theseus | |
| "Euryte, pulsat," ait, "qui me vivente lacessas | |
| Pirithoum violesque duos ignarus in uno?" | |
| [neve ea magnanimus frustra memoraverit ore, | 230 |
| submovet instantes raptamque furentibus aufert.] | |
| ille nihil contra, (neque enim defendere verbis | |
| talia facta potest) sed vindicis ora protervis | |
| insequitur manibus generosaque pectora pulsat. | |
| forte fuit iuxta signis exstantibus asper | 235 |
| antiquus crater; quem vastum vastior ipse | |
| sustulit Aegides adversaque misit in ora: | |
| sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque | |
| vulnere et ore vomens madida resupinus harena | |
| calcitrat. ardescunt germani caede bimembres | 240 |
| certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur. | |
| vina dabant animos, et prima pocula pugna | |
| missa volant fragilesque cadi curvique lebetes, | |
| res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae. |