| Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum | 12.146 |
| attulit et positis pars utraque substitit armis. | |
| dumque vigil Phrygios servat custodia muros, | |
| et vigil Argolicas servat custodia fossas, | |
| festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles | 150 |
| Pallada mactatae placabat sanguine vaccae; | |
| cuius ut inposuit prosecta calentibus aris, | |
| et dis acceptus penetravit in aethera nidor, | |
| sacra tulere suam, pars est data cetera mensis. | |
| discubuere toris proceres et corpora tosta | 155 |
| carne replent vinoque levant curasque sitimque. | |
| non illos citharae, non illos carmina vocum | |
| longave multifori delectat tibia buxi, | |
| sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi | |
| materia est: pugnas referunt hostisque suasque, | 160 |
| inque vices adita atque exhausta pericula saepe | |
| commemorare iuvat; quid enim loqueretur Achilles, | |
| aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem? | |
| proxima praecipue domito victoria Cycno | |
| in sermone fuit: visum mirabile cunctis, | 165 |
| quod iuveni corpus nullo penetrabile telo | |
| invictumque a vulnere erat ferrumque terebat. | |
| hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi, | |
| cum sic Nestor ait: 'vestro fuit unicus aevo | |
| contemptor ferri nulloque forabilis ictu | 170 |
| Cycnus. at ipse olim patientem vulnera mille | |
| corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi, | |
| Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn | |
| incoluit, quoque id mirum magis esset in illo, | |
| femina natus erat.' monstri novitate moventur | 175 |
| quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles: | |
| 'dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas, | |
| o facunde senex, aevi prudentia nostri, | |
| quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus, | |
| qua tibi militia, cuius certamine pugnae | 180 |
| cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.' | |
| tum senior: 'quamvis obstet mihi tarda vetustas, | |
| multaque me fugiant primis spectata sub annis, | |
| plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla | |
| pectore res nostro est inter bellique domique | 185 |
| acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus | |
| spectatorem operum multorum reddere, vixi | |
| annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas. |