| Orbe locus medio est inter terrasque fretumque | 12.39 |
| caelestesque plagas, triplicis confinia mundi; | 40 |
| unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, | |
| inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures: | |
| Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, | |
| innumerosque aditus ac mille foramina tectis | |
| addidit et nullis inclusit limina portis; | 45 |
| nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti, | |
| tota fremit vocesque refert iteratque quod audit; | |
| nulla quies intus nullaque silentia parte, | |
| nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis, | |
| qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis | 50 |
| esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras | |
| increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. | |
| atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque | |
| mixtaque cum veris passim commenta vagantur | |
| milia rumorum confusaque verba volutant; | 55 |
| e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures, | |
| hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti | |
| crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor. | |
| illic Credulitas, illic temerarius Error | |
| vanaque Laetitia est consternatique Timores | 60 |
| Seditioque repens dubioque auctore Susurri; | |
| ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur | |
| et tellure, videt totumque inquirit in orbem. | |
| Fecerat haec notum, Graias cum milite forti | |
| adventare rates, neque inexspectatus in armis | 65 |
| hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur | |
| Troes, et Hectorea primus fataliter hasta, | |
| Protesilae, cadis, commissaque proelia magno | |
| stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector. | |
| nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset, | 70 |
| sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant | |
| litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus, | |
| mille viros dederat, iam curru instabat Achilles | |
| totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu | |
| agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens | 75 |
| congreditur Cycno (decimum dilatus in annum | |
| Hector erat): tum colla iugo candentia pressos | |
| exhortatus equos currum derexit in hostem | |
| concutiensque suis vibrantia tela lacertis | |
| 'quisquis es, o iuvenis,' dixit 'solamen habeto | 80 |
| mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!' | |
| hactenus Aeacides: vocem gravis hasta secuta est, | |
| sed quamquam certa nullus fuit error in hasta, | |
| nil tamen emissi profecit acumine ferri | |
| utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu. | 85 |
| 'nate dea, nam te fama praenovimus,' inquit | |
| ille 'quid a nobis vulnus miraris abesse?' | |
| (mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis | |
| fulva iubis cassis neque onus, cava parma, sinistrae | |
| auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis; | 90 |
| Mars quoque ob hoc capere arma solet! removebitur huius | |
| tegminis officium: tamen indestrictus abibo; | |
| est aliquid non esse satum Nereide, sed qui | |
| Nereaque et natas et totum temperat aequor.' | |
| dixit et haesurum clipei curvamine telum | 95 |
| misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit | |
| terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est. | |
| excutit hoc heros rursusque trementia forti | |
| tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus | |
| sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum | 100 |
| et se praebentem valuit destringere Cycnum. | |
| haut secus exarsit, quam circo taurus aperto, | |
| cum sua terribili petit inritamina cornu, | |
| poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit; | |
| num tamen exciderit ferrum considerat hastae: | 105 |
| haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo, | |
| quasque' ait 'ante habuit vires, effudit in uno? | |
| nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus | |
| moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque | |
| Eetioneas inplevi sanguine Thebas, | 110 |
| vel cum purpureus populari caede Caicus | |
| fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae. | |
| hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos | |
| et feci et video, valuit mea dextra valetque.' | |
| dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam | 115 |
| misit in adversum Lycia de plebe Menoeten | |
| loricamque simul subiectaque pectora rupit. | |
| quo plangente gravem moribundo vertice terram | |
| extrahit illud idem calido de vulnere telum | |
| atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta: | 120 |
| utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!' | |
| sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat | |
| inque umero sonuit non evitata sinistro, | |
| inde velut muro solidaque a caute repulsa est; | |
| qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum | 125 |
| viderat et frustra fuerat gavisus Achilles: | |
| vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae! | |
| tum vero praeceps curru fremebundus ab alto | |
| desilit et nitido securum comminus hostem | |
| ense petens parmam gladio galeamque cavari | 130 |
| cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum. | |
| haut tulit ulterius clipeoque adversa reducto | |
| ter quater ora viri, capulo et cava tempora pulsat | |
| cedentique sequens instat turbatque ruitque | |
| attonitoque negat requiem: pavor occupat illum, | 135 |
| ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti | |
| aversos passus medio lapis obstitit arvo; | |
| quem super inpulsum resupino corpore Cycnum | |
| vi multa vertit terraeque adflixit Achilles. | |
| tum clipeo genibusque premens praecordia duris | 140 |
| vincla trahit galeae, quae presso subdita mento | |
| elidunt fauces et respiramen iterque | |
| eripiunt animae. victum spoliare parabat: | |
| arma relicta videt; corpus deus aequoris albam | |
| contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat. | 145 |