| LIBER XII | |
| Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis | 12.1 |
| vivere lugebat: tumulo quoque nomen habenti | |
| inferias dederat cum fratribus Hector inanes; | |
| defuit officio Paridis praesentia tristi, | |
| postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum | 5 |
| attulit in patriam: coniurataeque sequuntur | |
| mille rates gentisque simul commune Pelasgae; | |
| nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi | |
| invia fecissent venti, Boeotaque tellus | |
| Aulide piscosa puppes tenuisset ituras. | 10 |
| hic patrio de more Iovi cum sacra parassent, | |
| ut vetus accensis incanduit ignibus ara, | |
| serpere caeruleum Danai videre draconem | |
| in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris. | |
| nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa: | 15 |
| quas simul et matrem circum sua damna volantem | |
| corripuit serpens avidoque recondidit ore, | |
| obstipuere omnes, at veri providus augur | |
| Thestorides 'vincemus'; ait, 'gaudete, Pelasgi! | |
| Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,' | 20 |
| atque novem volucres in belli digerit annos. | |
| ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos, | |
| fit lapis et signat serpentis imagine saxum. | |
| Permanet Aoniis Boreas violentus in undis | |
| bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae | 25 |
| Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi; | |
| at non Thestorides: nec enim nescitve tacetve | |
| sanguine virgineo placandam virginis iram | |
| esse deae. postquam pietatem publica causa | |
| rexque patrem vicit, castumque datura cruorem | 30 |
| flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris, | |
| victa dea est nubemque oculis obiecit et inter | |
| officium turbamque sacri vocesque precantum | |
| supposita fertur mutasse Mycenida cerva. | |
| ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, | 35 |
| et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit, | |
| accipiunt ventos a tergo mille carinae | |
| multaque perpessae Phrygia potiuntur harena. |