| Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes | 11.749 |
| spectat et ad finem servatos laudat amores: | 750 |
| proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque,' dixit | |
| 'quem mare carpentem substrictaque crura gerentem | |
| aspicis,' (ostendens spatiosum in guttura mergum) | |
| 'regia progenies, et si descendere ad ipsum | |
| ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo | 755 |
| Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes | |
| Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae | |
| tempora sortitus; frater fuit Hectoris iste: | |
| qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, | |
| forsitan inferius non Hectore nomen haberet, | 760 |
| quamvis est illum proles enixa Dymantis, | |
| Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida | |
| fertur Alexiroe, Granico nata bicorni. | |
| oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula | |
| secretos montes et inambitiosa colebat | 765 |
| rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat. | |
| non agreste tamen nec inexpugnabile amori | |
| pectus habens silvas captatam saepe per omnes | |
| aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa | |
| iniectos umeris siccantem sole capillos. | 770 |
| visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum | |
| cerva lupum longeque lacu deprensa relicto | |
| accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros | |
| insequitur celeremque metu celer urget amore. | |
| ecce latens herba coluber fugientis adunco | 775 |
| dente pedem strinxit virusque in corpore liquit; | |
| cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens | |
| exanimem clamatque "piget, piget esse secutum! | |
| sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti. | |
| perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue, | 780 |
| a me causa data est! ego sim sceleratior illo, | |
| ni tibi morte mea mortis solacia mittam." | |
| dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda, | |
| se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem | |
| molliter excepit nantemque per aequora pennis | 785 |
| texit, et optatae non est data copia mortis. | |
| indignatur amans, invitum vivere cogi | |
| obstarique animae misera de sede volenti | |
| exire, utque novas umeris adsumpserat alas, | |
| subvolat atque iterum corpus super aequora mittit. | 790 |
| pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum | |
| pronus abit letique viam sine fine retemptat. | |
| fecit amor maciem: longa internodia crurum, | |
| longa manet cervix, caput est a corpore longe; | |
| aequora amat nomenque tenet, quia mergitur illo.' | 795 |