| Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum | 11.710 |
| maesta locum repetit, de quo spectarat euntem, | |
| dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit, | |
| hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit | |
| dumque notata locis reminiscitur acta fretumque | |
| prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur | 715 |
| nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud | |
| esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda, | |
| et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat, | |
| qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est | |
| et, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit | 720 |
| 'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actum | |
| fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur, | |
| hoc minus et minus est mentis, vae! iamque propinquae | |
| admotum terrae, iam quod cognoscere posset, | |
| cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una | 725 |
| ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes | |
| ad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx, | |
| sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undis | |
| facta manu moles, quae primas aequoris iras | |
| frangit et incursus quae praedelassat aquarum. | 730 |
| insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat | |
| percutiensque levem modo natis aera pennis | |
| stringebat summas ales miserabilis undas, | |
| dumque volat, maesto similem plenumque querellae | |
| ora dedere sonum tenui crepitantia rostro. | 735 |
| ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus, | |
| dilectos artus amplexa recentibus alis | |
| frigida nequiquam duro dedit oscula rostro. | |
| senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae | |
| tollere sit visus, populus dubitabat, at ille | 740 |
| senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo | |
| alite mutantur; fatis obnoxius isdem | |
| tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum | |
| foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes, | |
| perque dies placidos hiberno tempore septem | 745 |
| incubat Alcyone pendentibus aequore nidis. | |
| tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet | |
| Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor. |