| 'Huic ego (nam viris animus dabat) "aspice," dixi | 12.383 |
| "quantum concedant nostro tua cornua ferro" | |
| et iaculum torsi: quod cum vitare nequiret, | 385 |
| opposuit dextram passurae vulnera fronti: | |
| adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum | |
| haerentem Peleus et acerbo vulnere victum | |
| (stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum. | |
| prosiluit terraque ferox sua viscera traxit | 390 |
| tractaque calcavit calcataque rupit et illis | |
| crura quoque inpediit et inani concidit alvo. | |
| 'Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit, | |
| si modo naturae formam concedimus illi. | |
| barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea | 395 |
| ex umeris medios coma dependebat in armos. | |
| gratus in ore vigor; cervix umerique manusque | |
| pectoraque artificum laudatis proxima signis, | |
| et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo | |
| deteriorque viro facies; da colla caputque, | 400 |
| Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt | |
| pectora celsa toris. totus pice nigrior atra, | |
| candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus. | |
| multae illum petiere sua de gente, sed una | |
| abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter | 405 |
| semiferos altis habitavit femina silvis; | |
| haec et blanditiis et amando et amare fatendo | |
| Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis | |
| esse potest membris, ut sit coma pectine levis, | |
| ut modo rore maris, modo se violave rosave | 410 |
| inplicet, interdum candentia lilia gestet, | |
| bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae | |
| fontibus ora lavet, bis flumine corpora tinguat, | |
| nec nisi quae deceant electarumque ferarum | |
| aut umero aut lateri praetendat vellera laevo. | 415 |
| par amor est illis: errant in montibus una, | |
| antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta | |
| intrarant pariter, pariter fera bella gerebant: | |
| (auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra | |
| venit et inferius quam collo pectora subsunt, | 420 |
| Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum | |
| corpore cum toto post tela educta refrixit. | |
| protinus Hylonome morientes excipit artus | |
| inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora | |
| admovet atque animae fugienti obsistere temptat; | 425 |
| ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures | |
| arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi, | |
| incubuit moriensque suum conplexa maritum est. |