| 'Desine Tydiden vultuque et murmure nobis | 13.350 |
| ostentare meum: pars est sua laudis in illo! | |
| nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas, | |
| solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus. | |
| qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem | |
| esse nec indomitae deberi praemia dextrae, | 355 |
| ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax | |
| Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus | |
| nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem | |
| Meriones, peteret maioris frater Atridae: | |
| quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi, | 360 |
| consiliis cessere meis. tibi dextera bello | |
| utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro; | |
| tu vires sine mente geris, mihi cura futuri; | |
| tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum | |
| eligit Atrides; tu tantum corpore prodes, | 365 |
| nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit | |
| remigis officium, quanto dux milite maior, | |
| tantum ego te supero. nec non in corpore nostro | |
| pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis. | |
| 'At vos, o proceres, vigili date praemia vestro, | 370 |
| proque tot annorum cura, quibus anxius egi, | |
| hunc titulum meritis pensandum reddite nostris: | |
| iam labor in fine est; obstantia fata removi | |
| altaque posse capi faciendo Pergama, cepi. | |
| per spes nunc socias casuraque moenia Troum | 375 |
| perque deos oro, quos hosti nuper ademi, | |
| per siquid superest, quod sit sapienter agendum, | |
| siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, | |
| [si Troiae fatis aliquid restare putatis,] | |
| este mei memores! aut si mihi non datis arma, | 380 |
| huic date!' et ostendit signum fatale Minervae. |