| '"Candidior folio nivei Galatea ligustri, | 13.789 |
| floridior pratis, longa procerior alno, | 790 |
| splendidior vitro, tenero lascivior haedo, | |
| levior adsiduo detritis aequore conchis, | |
| solibus hibernis, aestiva gratior umbra, | |
| mobilior damma, platano conspectior alta, | |
| lucidior glacie, matura dulcior uva, | 795 |
| mollior et cycni plumis et lacta coacto, | |
| et, si non fugias, riguo formosior horto; | |
| '"Saevior indomitis eadem Galatea iuvencis, | |
| durior annosa quercu, fallacior undis, | |
| lentior et salicis virgis et vitibus albis, | 800 |
| his inmobilior scopulis, violentior amne, | |
| laudato pavone superbior, acrior igni, | |
| asperior tribulis, feta truculentior ursa, | |
| surdior aequoribus, calcato inmitior hydro, | |
| et, quod praecipue vellem tibi demere possem, | 805 |
| non tantum cervo claris latratibus acto, | |
| verum etiam ventis volucrique fugacior aura, | |
| (at bene si noris, pigeat fugisse, morasque | |
| ipsa tuas damnes et me retinere labores) | |
| sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo | 810 |
| antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu, | |
| nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos, | |
| sunt auro similes longis in vitibus uvae, | |
| sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas. | |
| ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra | 815 |
| mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna | |
| prunaque non solum nigro liventia suco, | |
| verum etiam generosa novasque imitantia ceras. | |
| nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt | |
| arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor. | 820 |