| Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis | 13.719 |
| rura petunt, Epiros ab his regnataque vati | 720 |
| Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur; | |
| inde futurorum certi, quae cuncta fideli | |
| Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant | |
| Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora linguis, | |
| e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros, | 725 |
| mollibus oppositum zephyris Lilybaeon, ad arctos | |
| aequoris expertes spectat boreanque Peloros. | |
| hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo | |
| sub noctem potitur Zanclaea classis harena: | |
| Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis | 730 |
| infestat; vorat haec raptas revomitque carinas, | |
| illa feris atram canibus succingitur alvum, | |
| virginis ora gerens, et, si non omnia vates | |
| ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo: | |
| hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis | 735 |
| ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis, | |
| ibat et elusos iuvenum narrabat amores. | |
| cui dum pectendos praebet Galatea capillos, | |
| talibus adloquitur repetens suspiria dictis: | |
| 'te tamen, o virgo, genus haut inmite virorum | 740 |
| expetit, utque facis, potes his inpune negare; | |
| at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris | |
| enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum, | |
| non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem | |
| effugere.' et lacrimae vocem inpediere loquentis. | 745 |
| quas ubi marmoreo detersit pollice virgo | |
| et solata deam est, 'refer, o carissima' dixit | |
| 'neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!' | |
| Nereis his contra resecuta Crataeide natam est: | |
| 'Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus | 750 |
| magna quidem patrisque sui matrisque voluptas, | |
| nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni. | |
| pulcher et octonis iterum natalibus actis | |
| signarat teneras dubia lanugine malas. | |
| hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat. | 755 |
| nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne | |
| Acidis in nobis fuerit praesentior, edam: | |
| par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni | |
| est, Venus alma, tui! nempe ille inmitis et ipsis | |
| horrendus silvis et visus ab hospite nullo | 760 |
| inpune et magni cum dis contemptor Olympi, | |
| quid sit amor, sentit validaque cupidine captus | |
| uritur oblitus pecorum antrorumque suorum. | |
| iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi, | |
| iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, | 765 |
| iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam | |
| et spectare feros in aqua et conponere vultus. | |
| caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris | |
| cessant, et tutae veniuntque abeuntque carinae. | |
| Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen, | 770 |
| Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales, | |
| terribilem Polyphemon adit "lumen" que, "quod unum | |
| fronte geris media, rapiet tibi" dixit "Ulixes." | |
| risit et "o vatum stolidissime, falleris," inquit, | |
| "altera iam rapuit." sic frustra vera monentem | 775 |
| spernit et aut gradiens ingenti litora passu | |
| degravat, aut fessus sub opaca revertitur antra. | |
| prominet in pontum cuneatus acumine longo | |
| collis (utrumque latus circumfluit aequoris unda): | |
| huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit; | 780 |
| lanigerae pecudes nullo ducente secutae. | |
| cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, | |
| ante pedes posita est antemnis apta ferendis | |
| sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum, | |
| senserunt toti pastoria sibila montes, | 785 |
| senserunt undae; latitans ego rupe meique | |
| Acidis in gremio residens procul auribus hausi | |
| talia dicta meis auditaque mente notavi: |