| Talibus atque aliis postquam convivia dictis | 13.675 |
| inplerunt, mensa somnum petiere remota | |
| cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi, | |
| qui petere antiquam matrem cognataque iussit | |
| litora; prosequitur rex et dat munus ituris, | |
| Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti, | 680 |
| cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi | |
| hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris: | |
| miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon | |
| Hyleus et longo caelaverat argumento. | |
| urbs erat, et septem posses ostendere portas: | 685 |
| hae pro nomine erant, et quae foret illa, docebant; | |
| ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique | |
| effusaeque comas et apertae pectora matres | |
| significant luctum; nymphae quoque flere videntur | |
| siccatosque queri fontes: sine frondibus arbor | 690 |
| nuda riget, rodunt arentia saxa capellae. | |
| ecce facit mediis natas Orione Thebis | |
| hac non femineum iugulo dare vulnus aperto, | |
| illac demisso per fortia pectora telo | |
| pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem | 695 |
| funeribus ferri celebrique in parte cremari. | |
| tum de virginea geminos exire favilla, | |
| ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronas | |
| nominat, et cineri materno ducere pompam. | |
| hactenus antiquo signis fulgentibus aere, | 700 |
| summus inaurato crater erat asper acantho. | |
| nec leviora datis Troiani dona remittunt | |
| dantque sacerdoti custodem turis acerram, | |
| dant pateram claramque auro gemmisque coronam. | |
| Inde recordati Teucros a sanguine Teucri | 705 |
| ducere principium Creten tenuere locique | |
| ferre diu nequiere Iovem centumque relictis | |
| urbibus Ausonios optant contingere portus, | |
| saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos | |
| portubus infidis exterruit ales Aello. | 710 |
| et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque | |
| Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis, | |
| praeter erant vecti: certatam lite deorum | |
| Ambraciam versique vident sub imagine saxum | |
| iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est, | 715 |
| vocalemque sua terram Dodonida quercu | |
| Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso | |
| inpia subiectis fugere incendia pennis. |