| Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse | 13.623 |
| spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem | |
| fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros. | 625 |
| de tantis opibus praedam pius eligit illam | |
| Ascaniumque suum profugaque per aequora classe | |
| fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum | |
| et Polydoreo manantem sanguine terram | |
| linquit et utilibus ventis aestuque secundo | 630 |
| intrat Apollineam sociis comitantibus urbem. | |
| hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus | |
| rite colebatur, temploque domoque recepit | |
| urbemque ostendit delubraque nota duasque | |
| Latona quondam stirpes pariente retentas. | 635 |
| ture dato flammis vinoque in tura profuso | |
| caesarumque boum fibris de more crematis | |
| regia tecta petunt, positique tapetibus altis | |
| munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho. | |
| tum pius Anchises: 'o Phoebi lecte sacerdos, | 640 |
| fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi, | |
| bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?' | |
| huic Anius niveis circumdata tempora vittis | |
| concutiens et tristis ait: 'non falleris, heros | |
| maxime; vidisti natorum quinque parentem, | 645 |
| quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat) | |
| paene vides orbum. quod enim mihi filius absens | |
| auxilium, quem dicta suo de nomine tellus | |
| Andros habet pro patre locumque et regna tenentem? | |
| Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber | 650 |
| femineae stirpi voto maiora fideque | |
| munera: nam tactu natarum cuncta mearum | |
| in segetem laticemque meri canaeque Minervae | |
| transformabantur, divesque erat usus in illis. | |
| hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides, | 655 |
| (ne non ex aliqua vestram sensisse procellam | |
| nos quoque parte putes), armorum viribus usus | |
| abstrahit invitas gremio genitoris alantque | |
| imperat Argolicam caelesti munere classem. | |
| effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus | 660 |
| et totidem natis Andros fraterna petita est. | |
| miles adest et, ni dedantur, bella minatur: | |
| victa metu pietas consortia corpora poenae | |
| dedidit; et timido possis ignoscere fratri: | |
| non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron, | 665 |
| Hector erat, per quem decimum durastis in annum. | |
| iamque parabantur captivis vincla lacertis: | |
| illae tollentes etiamnum libera caelo | |
| bracchia "Bacche pater, fer opem!" dixere, tulitque | |
| muneris auctor opem,—si miro perdere more | 670 |
| ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram | |
| perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum; | |
| summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque | |
| coniugis in volucres, niveas abiere columbas.' |