| Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis, | 13.576 |
| cladibus et casu Troiaeque Hecabesque moveri. | |
| cura deam propior luctusque domesticus angit | |
| Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis | |
| vidit Achillea pereuntem cuspide mater; | 580 |
| vidit, et ille color, quo matutina rubescunt | |
| tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether. | |
| at non inpositos supremis ignibus artus | |
| sustinuit spectare parens, sed crine soluto | |
| sicut erat, magni genibus procumbere non est | 585 |
| dedignata Iovis lacrimisque has addere voces: | |
| 'omnibus inferior, quas sustinet aureus aether, | |
| (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem) | |
| diva tamen, veni, non ut delubra diesque | |
| des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras: | 590 |
| si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem, | |
| tum cum luce nova noctis confinia servo, | |
| praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est | |
| nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores: | |
| Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra | 595 |
| pro patruo tulit arma suo primisque sub annis | |
| occidit a forti (sic vos voluistis) Achille. | |
| da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem, | |
| summe deum rector, maternaque vulnera leni!' | |
| Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto | 600 |
| corruit igne rogus, nigrique volumina fumi | |
| infecere diem, veluti cum flumine Nais | |
| exhalat nebulas, nec sol admittitur infra; | |
| atra favilla volat glomerataque corpus in unum | |
| densetur faciemque capit sumitque calorem | 605 |
| atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas) | |
| et primo similis volucri, mox vera volucris | |
| insonuit pennis, pariter sonuere sorores | |
| innumerae, quibus est eadem natalis origo, | |
| terque rogum lustrant, et consonus exit in auras | 610 |
| ter plangor, quarto seducunt castra volatu; | |
| tum duo diversa populi de parte feroces | |
| bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras | |
| exercent alasque adversaque pectora lassant, | |
| inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto | 615 |
| corpora seque viro forti meminere creatas. | |
| praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo | |
| Memnonides dictae, cum sol duodena peregit | |
| signa, parentali moriturae more rebellant. | |
| ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est; | 620 |
| luctibus est Aurora suis intenta piasque | |
| nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe. |