| '"Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat: | 13.854 |
| hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque | 855 |
| supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni, | |
| quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen, | |
| Nerei, te vereor, tua fulmine saevior ira est. | |
| atque ego contemptus essem patientior huius, | |
| si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso | 860 |
| Acin amas praefersque meis conplexibus Acin? | |
| ille tamen placeatque sibi placeatque licebit, | |
| quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur: | |
| sentiet esse mihi tanto pro corpore vires! | |
| viscera viva traham divulsaque membra per agros | 865 |
| perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas. | |
| uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis, | |
| cumque suis videor translatam viribus Aetnen | |
| pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moveris." | |
| 'Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam) | 870 |
| surgit et ut taurus vacca furibundus adempta | |
| stare nequit silvaque et notis saltibus errat, | |
| cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes | |
| me videt atque Acin "video" que exclamat "et ista | |
| ultima sit, faciam, Veneris concordia vestrae." | 875 |
| tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere | |
| debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne. | |
| ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor; | |
| terga fugae dederat conversa Symaethius heros | |
| et "fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes," | 880 |
| dixerat "et vestris periturum admittite regnis!" | |
| insequitur Cyclops partemque e monte revulsam | |
| mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum | |
| angulus e saxo, totum tamen obruit Acin, | |
| at nos, quod fieri solum per fata licebat, | 885 |
| fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas. | |
| puniceus de mole cruor manabat, et intra | |
| temporis exiguum rubor evanescere coepit, | |
| fitque color primo turbati fluminis imbre | |
| purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit, | 890 |
| vivaque per rimas proceraque surgit harundo, | |
| osque cavum saxi sonat exsultantibus undis, | |
| miraque res, subito media tenus exstitit alvo | |
| incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis, | |
| qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, | 895 |
| Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem | |
| versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.' |