| Desierat Galatea loqui, coetuque soluto | 13.898 |
| discedunt placidisque natant Nereides undis. | |
| Scylla redit; neque enim medio se credere ponto | 900 |
| audet, et aut bibula sine vestibus errat harena | |
| aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus | |
| gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda: | |
| ecce fretum stringens, alti novus incola ponti, | |
| nuper in Euboica versis Anthedone membris, | 905 |
| Glaucus adest, visaeque cupidine virginis haeret | |
| et, quaecumque putat fugientem posse morari, | |
| verba refert; fugit illa tamen veloxque timore | |
| pervenit in summum positi prope litora montis. | |
| ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum | 910 |
| longa sub arboribus convexus in aequora vertex: | |
| constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne | |
| ille sit, ignorans admiraturque colorem | |
| caesariemque umeros subiectaque terga tegentem, | |
| ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis. | 915 |
| sensit et innitens, quae stabat proxima, moli | |
| 'non ego prodigium nec sum fera belua, virgo, | |
| sed deus' inquit 'aquae: nec maius in aequora Proteus | |
| ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon. | |
| ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis | 920 |
| debitus aequoribus, iam tum exercebar in illis; | |
| nam modo ducebam ducentia retia pisces, | |
| nunc in mole sedens moderabar harundine linum. | |
| sunt viridi prato confinia litora, quorum | |
| altera pars undis, pars altera cingitur herbis, | 925 |
| quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, | |
| nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae; | |
| non apis inde tulit conlectos sedula flores, | |
| non data sunt capiti genialia serta, neque umquam | |
| falciferae secuere manus; ego primus in illo | 930 |
| caespite consedi, dum lina madentia sicco, | |
| utque recenserem captivos ordine pisces, | |
| insuper exposui, quos aut in retia casus | |
| aut sua credulitas in aduncos egerat hamos. | |
| res similis fictae, sed quid mihi fingere prodest? | 935 |
| gramine contacto coepit mea praeda moveri | |
| et mutare latus terraque ut in aequore niti. | |
| dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas | |
| turba suas dominumque novum litusque relinquunt. | |
| obstipui dubitoque diu causamque requiro, | 940 |
| num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae: | |
| "quae tamen has" inquam "vires habet herba?" manuque | |
| pabula decerpsi decerptaque dente momordi. | |
| vix bene conbiberant ignotos guttura sucos, | |
| cum subito trepidare intus praecordia sensi | 945 |
| alteriusque rapi naturae pectus amore; | |
| nec potui restare diu "repetenda" que "numquam | |
| terra, vale!" dixi corpusque sub aequora mersi. | |
| di maris exceptum socio dignantur honore, | |
| utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant, | 950 |
| Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis, | |
| et purgante nefas noviens mihi carmine dicto | |
| pectora fluminibus iubeor supponere centum; | |
| nec mora, diversis lapsi de partibus amnes | |
| totaque vertuntur supra caput aequora nostrum. | 955 |
| hactenus acta tibi possum memoranda referre, | |
| hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit. | |
| quae postquam rediit, alium me corpore toto, | |
| ac fueram nuper, neque eundem mente recepi: | |
| hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam | 960 |
| caesariemque meam, quam longa per aequora verro, | |
| ingentesque umeros et caerula bracchia vidi | |
| cruraque pinnigero curvata novissima pisce. | |
| quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis, | |
| quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?' | 965 |
| talia dicentem, dicturum plura, reliquit | |
| Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa | |
| prodigiosa petit Titanidos atria Circes. |