| '"Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris | 14.320 |
| rex fuit, utilium bello studiosus equorum; | |
| forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem | |
| adspicias fictaque probes ab imagine verum; | |
| par animus formae; nec adhuc spectasse per annos | |
| quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam. | 325 |
| ille suos dryadas Latiis in montibus ortas | |
| verterat in vultus, illum fontana petebant | |
| numina, naiades, quas Albula, quasque Numici, | |
| quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo | |
| Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae, | 330 |
| quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae | |
| finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam | |
| ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati | |
| dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano. | |
| haec ubi nubilibus primum maturuit annis, | 335 |
| praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est, | |
| rara quidem facie, sed rarior arte canendi, | |
| unde Canens dicta est: silvas et saxa movere | |
| et mulcere feras et flumina longa morari | |
| ore suo volucresque vagas retinere solebat. | 340 |
| quae dum feminea modulatur carmina voce, | |
| exierat tecto Laurentes Picus in agros | |
| indigenas fixurus apros tergumque premebat | |
| acris equi laevaque hastilia bina ferebat | |
| poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro. | 345 |
| venerat in silvas et filia Solis easdem, | |
| utque novas legeret fecundis collibus herbas, | |
| nomine dicta suo Circaea reliquerat arva. | |
| quae simul ac iuvenem virgultis abdita vidit, | |
| obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae, | 350 |
| flammaque per totas visa est errare medullas. | |
| ut primum valido mentem conlegit ab aestu, | |
| quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire, | |
| cursus equi fecit circumfususque satelles. | |
| 'non' ait 'effugies, vento rapiare licebit, | 355 |
| si modo me novi, si non evanuit omnis | |
| herbarum virtus, nec me mea carmina fallunt.' | |
| dixit et effigiem nullo cum corpore falsi | |
| fingit apri praeterque oculos transcurrere regis | |
| iussit et in densum trabibus nemus ire videri, | 360 |
| plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt. | |
| haut mora, continuo praedae petit inscius umbram | |
| Picus equique celer spumantia terga relinquit | |
| spemque sequens vanam silva pedes errat in alta. | |
| concipit illa preces et verba venefica dicit | 365 |
| ignotosque deos ignoto carmine adorat, | |
| quo solet et niveae vultum confundere Lunae | |
| et patrio capiti bibulas subtexere nubes. | |
| tum quoque cantato densetur carmine caelum | |
| et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur | 370 |
| limitibus comites, et abest custodia regis. | |
| nacta locum tempusque 'per o, tua lumina,' dixit | |
| 'quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam, | |
| quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris | |
| ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem | 375 |
| accipe nec durus Titanida despice Circen.' | |
| dixerat; ille ferox ipsamque precesque repellit | |
| et 'quaecumque es,' ait 'non sum tuus; altera captum | |
| me tenet et teneat per longum, conprecor, aevum, | |
| nec Venere externa socialia foedera laedam, | 380 |
| dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem.' | |
| saepe retemptatis precibus Titania frustra | |
| 'non inpune feres, neque' ait 'reddere Canenti, | |
| laesaque quid faciat, quid amans, quid femina, disces | |
| rebus; at est et amans et laesa et femina Circe!' | 385 |
| tum bis ad occasus, bis se convertit ad ortus, | |
| ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit. | |
| ille fugit, sed se solito velocius ipse | |
| currere miratur: pennas in corpore vidit, | |
| seque novam subito Latiis accedere silvis | 390 |
| indignatus avem duro fera robora rostro | |
| figit et iratus longis dat vulnera ramis; | |
| purpureum chlamydis pennae traxere colorem; | |
| fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum, | |
| pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro, | 395 |
| nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat. |