| Aeolon ille refert Tusco regnare profundo, | 14.223 |
| Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos; | |
| quos bovis inclusos tergo, memorabile munus, | 225 |
| Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo | |
| lucibus isse novem et terram aspexisse petitam; | |
| proxima post nonam cum sese aurora moveret, | |
| invidia socios praedaeque cupidine victos | |
| esse; ratos aurum, dempsisse ligamina ventis; | 230 |
| cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas, | |
| Aeoliique ratem portus repetisse tyranni. | |
| 'inde Lami veterem Laestrygonis' inquit 'in urbem | |
| venimus: Antiphates terra regnabat in illa. | |
| missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum, | 235 |
| vixque fuga quaesita salus comitique mihique, | |
| tertius e nobis Laestrygonis inpia tinxit | |
| ora cruore suo. fugientibus instat et agmen | |
| concitat Antiphates; coeunt et saxa trabesque | |
| coniciunt merguntque viros merguntque carinas. | 240 |
| una tamen, quae nos ipsumque vehebat Ulixem, | |
| effugit. amissa sociorum parte dolentes | |
| multaque conquesti terris adlabimur illis, | |
| quas procul hinc cernis (procul est, mihi crede, videnda | |
| insula visa mihi!) tuque o iustissime Troum, | 245 |
| nate dea, (neque enim finito Marte vocandus | |
| hostis es, Aenea) moneo, fuge litora Circes! | |
| nos quoque Circaeo religata in litore pinu, | |
| Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis, | |
| ire negabamus; sed tecta ignota subire | 250 |
| sorte sumus lecti: sors me fidumque Politen | |
| Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini | |
| bisque novem socios Circaea ad moenia misit. | |
| quae simul attigimus stetimusque in limine tecti, | |
| mille lupi mixtaeque lupis ursaeque leaeque | 255 |
| occursu fecere metum, sed nulla timenda | |
| nullaque erat nostro factura in corpore vulnus; | |
| quin etiam blandas movere per aera caudas | |
| nostraque adulantes comitant vestigia, donec | |
| excipiunt famulae perque atria marmore tecta | 260 |
| ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu | |
| sollemni solio pallamque induta nitentem | |
| insuper aurato circumvelatur amictu. | |
| Nereides nymphaeque simul, quae vellera motis | |
| nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt: | 265 |
| gramina disponunt sparsosque sine ordine flores | |
| secernunt calathis variasque coloribus herbas; | |
| ipsa, quod hae faciunt, opus exigit, ipsa, quis usus | |
| quove sit in folio, quae sit concordia mixtis, | |
| novit et advertens pensas examinat herbas. | 270 |
| haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute | |
| diffudit vultus et reddidit omina votis. | |
| nec mora, misceri tosti iubet hordea grani | |
| mellaque vimque meri cum lacte coagula passo, | |
| quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos | 275 |
| adicit. accipimus sacra data pocula dextra. | |
| quae simul arenti sitientes hausimus ore, | |
| et tetigit summos virga dea dira capillos, | |
| (et pudet et referam) saetis horrescere coepi, | |
| nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum | 280 |
| murmur et in terram toto procumbere vultu, | |
| osque meum sensi pando occallescere rostro, | |
| colla tumere toris, et qua modo pocula parte | |
| sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci | |
| cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!) | 285 |
| claudor hara, solumque suis caruisse figura | |
| vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit; | |
| quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem | |
| nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo | |
| certior ad Circen ultor venisset Ulixes. | 290 |
| pacifer huic dederat florem Cyllenius album: | |
| moly vocant superi, nigra radice tenetur; | |
| tutus eo monitisque simul caelestibus intrat | |
| ille domum Circes et ad insidiosa vocatus | |
| pocula conantem virga mulcere capillos | 295 |
| reppulit et stricto pavidam deterruit ense. | |
| inde fides dextraeque datae thalamoque receptus | |
| coniugii dotem sociorum corpora poscit. | |
| spargimur ignotae sucis melioribus herbae | |
| percutimurque caput conversae verbere virgae, | 300 |
| verbaque dicuntur dictis contraria verbis. | |
| quo magis illa canit, magis hoc tellure levati | |
| erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit | |
| rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis | |
| bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi | 305 |
| haeremusque ducis collo nec verba locuti | |
| ulla priora sumus quam nos testantia gratos. | |
| annua nos illic tenuit mora, multaque praesens | |
| tempore tam longo vidi, multa auribus hausi, | |
| hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una | 310 |
| quattuor e famulis ad talia sacra paratis. | |
| cum duce namque meo Circe dum sola moratur, | |
| illa mihi niveo factum de marmore signum | |
| ostendit iuvenale gerens in vertice picum, | |
| aede sacra positum multisque insigne coronis. | 315 |
| quis foret et quare sacra coleretur in aede, | |
| cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti | |
| "accipe" ait, "Macareu, dominaeque potentia quae sit | |
| hinc quoque disce meae; tu dictis adice mentem! |