| Talia convexum per iter memorante Sibylla | 14.154 |
| sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem | 155 |
| Troius Aeneas sacrisque ex more litatis | |
| litora adit nondum nutricis habentia nomen. | |
| hic quoque substiterat post taedia longa laborum | |
| Neritius Macareus, comes experientis Ulixis. | |
| desertum quondam mediis qui rupibus Aetnae | 160 |
| noscit Achaemeniden inprovisoque repertum | |
| vivere miratus, 'qui te casusve deusve | |
| servat, Achaemenide? cur' inquit 'barbara Graium | |
| prora vehit? petitur vestra quae terra carina?' | |
| talia quaerenti, iam non hirsutus amictu, | 165 |
| iam suus et spinis conserto tegmine nullis, | |
| fatur Achaemenides: 'iterum Polyphemon et illos | |
| adspiciam fluidos humano sanguine rictus, | |
| hac mihi si potior domus est Ithaceque carina, | |
| si minus Aenean veneror genitore, nec umquam | 170 |
| esse satis potero, praestem licet omnia, gratus. | |
| quod loquor et spiro caelumque et sidera solis | |
| respicio, possimne ingratus et inmemor esse? | |
| ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora | |
| venit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam, | 175 |
| aut tumulo aut certe non illa condar in alvo. | |
| quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem | |
| sensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictus | |
| aequora conspexi? volui inclamare, sed hosti | |
| prodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixis | 180 |
| paene rati nocuit. vidi, cum monte revulsum | |
| inmanem scopulum medias permisit in undas; | |
| vidi iterum veluti tormenti viribus acta | |
| vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto | |
| et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam, | 185 |
| pertimui, iam me non esse oblitus in illa. | |
| ut vero fuga vos a certa morte reduxit, | |
| ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam | |
| praetemptatque manu silvas et luminis orbus | |
| rupibus incursat foedataque bracchia tabo | 190 |
| in mare protendens gentem exsecratur Achivam | |
| atque ait: "o si quis referat mihi casus Ulixem, | |
| aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira, | |
| viscera cuius edam, cuius viventia dextra | |
| membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet | 195 |
| guttur, et elisi trepident sub dentibus artus: | |
| quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptae!" | |
| haec et plura ferox, me luridus occupat horror | |
| spectantem vultus etiamnum caede madentes | |
| crudelesque manus et inanem luminis orbem | 200 |
| membraque et humano concretam sanguine barbam. | |
| mors erat ante oculos, minimum tamen illa malorum, | |
| et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar | |
| in sua mersurum, mentique haerebat imago | |
| temporis illius, quo vidi bina meorum | 205 |
| ter quater adfligi sociorum corpora terrae, | |
| cum super ipse iacens hirsuti more leonis | |
| visceraque et carnes cumque albis ossa medullis | |
| semianimesque artus avidam condebat in alvum; | |
| me tremor invasit: stabam sine sanguine maestus, | 210 |
| mandentemque videns eiectantemque cruentas | |
| ore dapes et frusta mero glomerata vomentem: | |
| talia fingebam misero mihi fata parari | |
| perque dies multos latitans omnemque tremiscens | |
| ad strepitum mortemque timens cupidusque moriri | 215 |
| glande famem pellens et mixta frondibus herba | |
| solus inops exspes leto poenaeque relictus | |
| hanc procul adspexi longo post tempore navem | |
| oravique fugam gestu ad litusque cucurri, | |
| et movi: Graiumque ratis Troiana recepit! | 220 |
| tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus | |
| et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.' |