| 'At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen, | 15.96 |
| fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis | |
| fortunata fuit nec polluit ora cruore. | |
| tunc et aves tutae movere per aera pennas, | |
| et lepus inpavidus mediis erravit in arvis, | 100 |
| nec sua credulitas piscem suspenderat hamo: | |
| cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem | |
| plenaque pacis erant. postquam non utilis auctor | |
| victibus invidit, quisquis fuit ille, leonum | |
| corporeasque dapes avidum demersit in alvum, | 105 |
| fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum | |
| incaluisse potest maculatum sanguine ferrum | |
| (idque satis fuerat) nostrumque petentia letum | |
| corpora missa neci salva pietate fatemur: | |
| sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt. | 110 |
| 'Longius inde nefas abiit, et prima putatur | |
| hostia sus meruisse mori, quia semina pando | |
| eruerit rostro spemque interceperit anni; | |
| vite caper morsa Bacchi mactandus ad aras | |
| ducitur ultoris: nocuit sua culpa duobus! | 115 |
| quid meruistis oves, placidum pecus inque tuendos | |
| natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar, | |
| mollia quae nobis vestras velamina lanas | |
| praebetis vitaque magis quam morte iuvatis? | |
| quid meruere boves, animal sine fraude dolisque, | 120 |
| innocuum, simplex, natum tolerare labores? | |
| inmemor est demum nec frugum munere dignus, | |
| qui potuit curvi dempto modo pondere aratri | |
| ruricolam mactare suum, qui trita labore | |
| illa, quibus totiens durum renovaverat arvum, | 125 |
| quot dederat messes, percussit colla securi. | |
| nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos | |
| inscripsere deos sceleri numenque supernum | |
| caede laboriferi credunt gaudere iuvenci! | |
| victima labe carens et praestantissima forma | 130 |
| (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro | |
| sistitur ante aras auditque ignara precantem | |
| inponique suae videt inter cornua fronti, | |
| quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros | |
| inficit in liquida praevisos forsitan unda. | 135 |
| protinus ereptas viventi pectore fibras | |
| inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis; | |
| inde (fames homini vetitorum tanta ciborum) | |
| audetis vesci, genus o mortale! quod, oro, | |
| ne facite, et monitis animos advertite nostris! | 140 |
| cumque boum dabitis caesorum membra palato, | |
| mandere vos vestros scite et sentite colonos. |