| Vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una | 15.60 |
| et Samon et dominos odioque tyrannidis exul | |
| sponte erat isque licet caeli regione remotos | |
| mente deos adiit et, quae natura negabat | |
| visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, | |
| cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, | 65 |
| in medium discenda dabat coetusque silentum | |
| dictaque mirantum magni primordia mundi | |
| et rerum causas et, quid natura, docebat, | |
| quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, | |
| Iuppiter an venti discussa nube tonarent, | 70 |
| quid quateret terras, qua sidera lege mearent, | |
| et quodcumque latet, primusque animalia mensis | |
| arguit inponi, primus quoque talibus ora | |
| docta quidem solvit, sed non et credita, verbis: | |
| 'Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis | 75 |
| corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos | |
| pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae, | |
| sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma | |
| mollirique queant; nec vobis lacteus umor | |
| eripitur, nec mella thymi redolentia florem: | 80 |
| prodiga divitias alimentaque mitia tellus | |
| suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet. | |
| carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes: | |
| quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt; | |
| at quibus ingenium est inmansuetumque ferumque, | 85 |
| Armeniae tigres iracundique leones | |
| cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. | |
| heu quantum scelus est in viscera viscera condi | |
| ingestoque avidum pinguescere corpore corpus | |
| alteriusque animans animantis vivere leto! | 90 |
| scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum, | |
| terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo | |
| vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum, | |
| nec, nisi perdideris alium, placare voracis | |
| et male morati poteris ieiunia ventris! | 95 |