| LIBER XV | |
| Quaeritur interea qui tantae pondera molis | 15.1 |
| sustineat tantoque queat succedere regi: | |
| destinat imperio clarum praenuntia veri | |
| fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae | |
| gentis habet ritus, animo maiora capaci | 5 |
| concipit et, quae sit rerum natura, requirit. | |
| huius amor curae patria Curibusque relictis | |
| fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem. | |
| Graia quis Italicis auctor posuisset in oris | |
| moenia, quaerenti sic e senioribus unus | 10 |
| rettulit indigenis, veteris non inscius aevi: | |
| 'dives ab Oceano bobus Iove natus Hiberis | |
| litora felici tenuisse Lacinia cursu | |
| fertur, et armento teneras errante per herbas | |
| ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis | 15 |
| intrasse et requie longum relevasse laborem | |
| atque ita discedens, "aevo" dixisse "nepotum | |
| hic locus urbis erit," promissaque vera fuerunt. | |
| nam fuit Argolico generatus Alemone quidam | |
| Myscelus, illius dis acceptissimus aevi. | 20 |
| hunc super incumbens pressum gravitate soporis | |
| claviger adloquitur: | 22a |
| "patrias, age, desere sedes; | 23b |
| i, pete diversi | 23a |
| lapidosas Aesaris undas!" | 22b |
| et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur; | 24 |
| post ea discedunt pariter somnusque deusque | 25 |
| surgit Alemonides tacitaque recentia mente | |
| visa refert, pugnatque diu sententia secum: | |
| numen abire iubet, prohibent discedere leges, | |
| poenaque mors posita est patriam mutare volenti. | |
| candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol, | 30 |
| et caput extulerat densissima sidereum Nox: | |
| visus adesse idem deus est eademque monere | |
| et, nisi paruerit, plura et graviora minari. | |
| pertimuit patriumque simul transferre parabat | |
| in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe, | 35 |
| spretarumque agitur legum reus, utque peracta est | |
| causa prior, crimenque patet sine teste probatum, | |
| squalidus ad superos tollens reus ora manusque | |
| "o cui ius caeli bis sex fecere labores, | |
| fer, precor" inquit "opem! nam tu mihi criminis auctor." | 40 |
| mos erat antiquus niveis atrisque lapillis, | |
| his damnare reos, illis absolvere culpa; | |
| tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis | |
| calculus inmitem demittitur ater in urnam: | |
| quae simul effudit numerandos versa lapillos, | 45 |
| omnibus e nigro color est mutatus in album, | |
| candidaque Herculeo sententia numine facta | |
| solvit Alemoniden: grates agit ille parenti | |
| Amphitryoniadae ventisque faventibus aequor | |
| navigat Ionium Sallentinumque Neretum | 50 |
| praeterit et Sybarin Lacedaemoniumque Tarentum | |
| Sirinosque sinus Crimisenque et Iapygis arva, | |
| vixque pererratis, quae spectant aequora, terris, | |
| invenit Aesarei fatalia fluminis ora | |
| nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis | 55 |
| ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra | |
| condidit et nomen tumulati traxit in urbem.' | |
| talia constabat certa primordia fama | |
| esse loci positaeque Italis in finibus urbis. |