| 'Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis | 15.176 |
| vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe. | |
| cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago; | |
| ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu, | |
| non secus ac flumen; neque enim consistere flumen | 180 |
| nec levis hora potest: sed ut unda inpellitur unda | |
| urgeturque prior veniente urgetque priorem, | |
| tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur | |
| et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est, | |
| fitque, quod haut fuerat, momentaque cuncta novantur. | 185 |
| 'Cernis et emensas in lucem tendere noctes, | |
| et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti; | |
| nec color est idem caelo, cum lassa quiete | |
| cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit | |
| clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis | 190 |
| tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem. | |
| ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima, | |
| mane rubet, terraque rubet cum conditur ima, | |
| candidus in summo est, melior natura quod illic | |
| aetheris est terraeque procul contagia fugit. | 195 |
| nec par aut eadem nocturnae forma Dianae | |
| esse potest umquam semperque hodierna sequente, | |
| si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem. | |
| 'Quid? non in species succedere quattuor annum | |
| adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae? | 200 |
| nam tener et lactens puerique simillimus aevo | |
| vere novo est: tunc herba recens et roboris expers | |
| turget et insolida est et spe delectat agrestes; | |
| omnia tunc florent, florumque coloribus almus | |
| ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est. | 205 |
| transit in aestatem post ver robustior annus | |
| fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas | |
| ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est. | |
| excipit autumnus, posito fervore iuventae | |
| maturus mitisque inter iuvenemque senemque | 210 |
| temperie medius, sparsus quoque tempora canis. | |
| inde senilis hiems tremulo venit horrida passu, | |
| aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos. |