| 'Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla | 15.214 |
| corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve, | 215 |
| cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum | |
| spesque hominum primae matris latitavimus alvo: | |
| artifices natura manus admovit et angi | |
| corpora visceribus distentae condita matris | |
| noluit eque domo vacuas emisit in auras. | 220 |
| editus in lucem iacuit sine viribus infans; | |
| mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum, | |
| paulatimque tremens et nondum poplite firmo | |
| constitit adiutis aliquo conamine nervis. | |
| inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae | 225 |
| transit et emeritis medii quoque temporis annis | |
| labitur occiduae per iter declive senectae. | |
| subruit haec aevi demoliturque prioris | |
| robora: fletque Milon senior, cum spectat inanes | |
| illos, qui fuerant solidorum mole tororum | 230 |
| Herculeis similes, fluidos pendere lacertos; | |
| flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles, | |
| Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit. | |
| tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas, | |
| omnia destruitis vitiataque dentibus aevi | 235 |
| paulatim lenta consumitis omnia morte! | |
| 'Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus, | |
| quasque vices peragant, animos adhibete: docebo. | |
| quattuor aeternus genitalia corpora mundus | |
| continet; ex illis duo sunt onerosa suoque | 240 |
| pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur, | |
| et totidem gravitate carent nulloque premente | |
| alta petunt, aer atque aere purior ignis. | |
| quae quamquam spatio distent, tamen omnia fiunt | |
| ex ipsis et in ipsa cadunt: resolutaque tellus | 245 |
| in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras | |
| aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus | |
| in superos aer tenuissimus emicat ignes; | |
| inde retro redeunt, idemque retexitur ordo. | |
| ignis enim densum spissatus in aera transit, | 250 |
| hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda. |