| 'Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix | 15.252 |
| ex aliis alias reparat natura figuras: | |
| nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo, | |
| sed variat faciemque novat, nascique vocatur | 255 |
| incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique | |
| desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa, | |
| haec translata illuc, summa tamen omnia constant. | |
| 'Nil equidem durare diu sub imagine eadem | |
| crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro, | 260 |
| saecula, sic totiens versa est fortuna locorum. | |
| vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus, | |
| esse fretum, vidi factas ex aequore terras; | |
| et procul a pelago conchae iacuere marinae, | |
| et vetus inventa est in montibus ancora summis; | 265 |
| quodque fuit campus, vallem decursus aquarum | |
| fecit, et eluvie mons est deductus in aequor, | |
| eque paludosa siccis humus aret harenis, | |
| quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument. | |
| hic fontes natura novos emisit, at illic | 270 |
| clausit, et aut imis commota tremoribus orbis | |
| flumina prosiliunt, aut exsiccata residunt. | |
| sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu, | |
| existit procul hinc alioque renascitur ore; | |
| sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus | 275 |
| redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis, | |
| et Mysum capitisque sui ripaeque prioris | |
| paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum; | |
| nec non Sicanias volvens Amenanus harenas | |
| nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret. | 280 |
| ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis, | |
| fundit Anigrus aquas, postquam, nisi vatibus omnis | |
| eripienda fides, illic lavere bimembres | |
| vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus. | |
| quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus, | 285 |
| qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris? |