| 'Esse viros fama est in Hyperborea Pallene, | 15.356 |
| qui soleant levibus velari corpora plumis, | |
| cum Tritoniacam noviens subiere paludem; | |
| haut equidem credo: sparsae quoque membra venenis | |
| exercere artes Scythides memorantur easdem. | 360 |
| 'Siqua fides rebus tamen est addenda probatis, | |
| nonne vides, quaecumque mora fluidove calore | |
| corpora tabuerint, in parva animalia verti? | |
| in scrobe deiecto mactatos obrue tauros | |
| (cognita res usu): de putri viscere passim | 365 |
| florilegae nascuntur apes, quae more parentum | |
| rura colunt operique favent in spemque laborant. | |
| pressus humo bellator equus crabronis origo est; | |
| concava litoreo si demas bracchia cancro, | |
| cetera supponas terrae, de parte sepulta | 370 |
| scorpius exibit caudaque minabitur unca; | |
| quaeque solent canis frondes intexere filis | |
| agrestes tineae (res observata colonis) | |
| ferali mutant cum papilione figuram. | |
| 'Semina limus habet virides generantia ranas, | 375 |
| et generat truncas pedibus, mox apta natando | |
| crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta, | |
| posterior partes superat mensura priores. | |
| nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti, | |
| sed male viva caro est; lambendo mater in artus | 380 |
| fingit et in formam, quantam capit ipse, reducit. | |
| nonne vides, quos cera tegit sexangula fetus | |
| melliferarum apium sine membris corpora nasci | |
| et serosque pedes serasque adsumere pennas? | |
| Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat, | 385 |
| armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas | |
| et genus omne avium mediis e partibus ovi, | |
| ni sciret fieri, fieri quis posse putaret? | |
| sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro, | |
| mutari credant humanas angue medullas. | 390 |