| 'Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt, | 15.391 |
| una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales: | |
| Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis, | |
| sed turis lacrimis et suco vivit amomi. | |
| haec ubi quinque suae conplevit saecula vitae, | 395 |
| ilicet in ramis tremulaeque cacumine palmae | |
| unguibus et puro nidum sibi construit ore, | |
| quo simul ac casias et nardi lenis aristas | |
| quassaque cum fulva substravit cinnama murra, | |
| se super inponit finitque in odoribus aevum. | 400 |
| inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos, | |
| corpore de patrio parvum phoenica renasci; | |
| cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est, | |
| ponderibus nidi ramos levat arboris altae | |
| fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum | 405 |
| perque leves auras Hyperionis urbe potitus | |
| ante fores sacras Hyperionis aede reponit. | |
| 'Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis, | |
| alternare vices et, quae modo femina tergo | |
| passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam; | 410 |
| id quoque, quod ventis animal nutritur et aura, | |
| protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores. | |
| victa racemifero lyncas dedit India Baccho: | |
| e quibus, ut memorant, quicquid vesica remisit, | |
| vertitur in lapides et congelat aere tacto. | 415 |
| sic et curalium quo primum contigit auras | |
| tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis. | |
| 'Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos | |
| aequore tinguet equos, quam consequar omnia verbis | |
| in species translata novas: sic tempora verti | 420 |
| cernimus atque illas adsumere robora gentes, | |
| concidere has; sic magna fuit censuque virisque | |
| perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, | |
| nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas | |
| et pro divitiis tumulos ostendit avorum. | 425 |
| clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae, | |
| nec non et Cecropis, nec non Amphionis arces. | |
| vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae, | |
| Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae? | |
| quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae? | 430 |
| nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam, | |
| Appenninigenae quae proxima Thybridis undis | |
| mole sub ingenti rerum fundamina ponit: | |
| haec igitur formam crescendo mutat et olim | |
| inmensi caput orbis erit! sic dicere vates | 435 |
| faticinasque ferunt sortes, quantumque recordor, | |
| Priamides Helenus flenti dubioque salutis | 438 |
| dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret: | 437 |
| "nate dea, si nota satis praesagia nostrae | 439 |
| mentis habes, non tota cadet te sospite Troia! | 440 |
| flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una | |
| Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique | |
| externum patria contingat amicius arvum, | |
| urbem et iam cerno Phrygios debere nepotes, | |
| quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis. | 445 |
| hanc alii proceres per saecula longa potentem, | |
| sed dominam rerum de sanguine natus Iuli | |
| efficiet, quo cum tellus erit usa, fruentur | |
| aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi." | |
| haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae | 450 |
| mente memor refero cognataque moenia laetor | |
| crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos. |