| 'Ne tamen oblitis ad metam tendere longe | 15.453 |
| exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est, | |
| inmutat formas, tellusque et quicquid in illa est. | 455 |
| nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum, | |
| verum etiam volucres animae sumus, inque ferinas | |
| possumus ire domos pecudumque in pectora condi, | |
| corpora, quae possint animas habuisse parentum | |
| aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis | 460 |
| aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus | |
| neve Thyesteis cumulemus viscera mensis! | |
| quam male consuescit, quem se parat ille cruori | |
| inpius humano, vituli qui guttura ferro | |
| rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, | 465 |
| aut qui vagitus similes puerilibus haedum | |
| edentem iugulare potest aut alite vesci, | |
| cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in istis | |
| ad plenum facinus? quo transitus inde paratur? | |
| bos aret aut mortem senioribus inputet annis, | 470 |
| horriferum contra borean ovis arma ministret, | |
| ubera dent saturae manibus pressanda capellae! | |
| retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas | |
| tollite! nec volucrem viscata fallite virga | |
| nec formidatis cervos includite pinnis | 475 |
| nec celate cibis uncos fallacibus hamos; | |
| perdite siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum: | |
| ora cruore vacent alimentaque mitia carpant!' | |
| Talibus atque aliis instructo pectore dictis | |
| in patriam remeasse ferunt ultroque petitum | 480 |
| accepisse Numam populi Latialis habenas. | |
| coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis | |
| sacrificos docuit ritus gentemque feroci | |
| adsuetam bello pacis traduxit ad artes. | |
| qui postquam senior regnumque aevumque peregit, | 485 |
| exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque | |
| deflevere Numam; nam coniunx urbe relicta | |
| vallis Aricinae densis latet abdita silvis | |
| sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae | |
| inpedit. a! quotiens nymphae nemorisque lacusque, | 490 |
| ne faceret, monuere et consolantia verba | |
| dixerunt! quotiens flenti Theseius heros | |
| 'siste modum,' dixit 'neque enim fortuna querenda | |
| sola tua est; similes aliorum respice casus: | |
| mitius ista feres, utinamque exempla dolentem | 495 |
| non mea te possent relevare! sed et mea possunt. |