| 'Fando aliquem Hippolytum vestras si contigit aures | 15.497 |
| credulitate patris, sceleratae fraude novercae | |
| occubuisse neci, mirabere, vixque probabo, | |
| sed tamen ille ego sum. me Pasiphaeia quondam | 500 |
| temptatum frustra patrium temerare cubile, | |
| quod voluit, finxit voluisse et, crimine verso | |
| (indiciine metu magis offensane repulsae?) | |
| damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe | |
| hostilique caput prece detestatur euntis. | 505 |
| Pittheam profugo curru Troezena petebam | |
| iamque Corinthiaci carpebam litora ponti, | |
| cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum | |
| in montis speciem curvari et crescere visus | |
| et dare mugitus summoque cacumine findi; | 510 |
| corniger hinc taurus ruptis expellitur undis | |
| pectoribusque tenus molles erectus in auras | |
| naribus et patulo partem maris evomit ore. | |
| corda pavent comitum, mihi mens interrita mansit | |
| exiliis contenta suis, cum colla feroces | 515 |
| ad freta convertunt adrectisque auribus horrent | |
| quadrupedes monstrique metu turbantur et altis | |
| praecipitant currum scopulis; ego ducere vana | |
| frena manu spumis albentibus oblita luctor | |
| et retro lentas tendo resupinus habenas. | 520 |
| nec tamen has vires rabies superasset equorum, | |
| ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem, | |
| stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset. | |
| excutior curru, lorisque tenentibus artus | |
| viscera viva trahi, nervos in stipe teneri, | 525 |
| membra rapi partim partimque reprensa relinqui, | |
| ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres | |
| exhalari animam nullasque in corpore partes, | |
| noscere quas posses: unumque erat omnia vulnus. | |
| num potes aut audes cladi conponere nostrae, | 530 |
| nympha, tuam? vidi quoque luce carentia regna | |
| et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda, | |
| nec nisi Apollineae valido medicamine prolis | |
| reddita vita foret; quam postquam fortibus herbis | |
| atque ope Paeonia Dite indignante recepi, | 535 |
| tum mihi, ne praesens augerem muneris huius | |
| invidiam, densas obiecit Cynthia nubes, | |
| utque forem tutus possemque inpune videri, | |
| addidit aetatem nec cognoscenda reliquit | |
| ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam | 540 |
| traderet an Delon: Delo Creteque relictis | |
| hic posuit nomenque simul, quod possit equorum | |
| admonuisse, iubet deponere "qui" que "fuisti | |
| Hippolytus," dixit "nunc idem Virbius esto!" | |
| hoc nemus inde colo de disque minoribus unus | 545 |
| numine sub dominae lateo atque accenseor illi.' |