| Non tamen Egeriae luctus aliena levare | 15.547 |
| damna valent; montisque iacens radicibus imis | |
| liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis | |
| mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem | 550 |
| fecit et aeternas artus tenuavit in undas. | |
| Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus | |
| haut aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator | |
| fatalem glaebam mediis adspexit in arvis | |
| sponte sua primum nulloque agitante moveri, | 555 |
| sumere mox hominis terraeque amittere formam | |
| oraque venturis aperire recentia fatis: | |
| indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam | |
| edocuit gentem casus aperire futuros; | |
| utve Palatinis haerentem collibus olim | 560 |
| cum subito vidit frondescere Romulus hastam, | |
| quae radice nova, non ferro stabat adacto | |
| et iam non telum, sed lenti viminis arbor | |
| non exspectatas dabat admirantibus umbras; | |
| aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda | 565 |
| cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens | |
| esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis, | |
| quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans | |
| restitit, ut victor domito remeabat ab hoste, | |
| ad caelumque oculos et eodem bracchia tollens | 570 |
| 'quicquid,' ait 'superi, monstro portenditur isto, | |
| seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini, | |
| sive minax, mihi sit.' viridique e caespite factas | |
| placat odoratis herbosas ignibus aras | |
| vinaque dat pateris mactatarumque bidentum, | 575 |
| quid sibi significent, trepidantia consulit exta; | |
| quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex, | |
| magna quidem rerum molimina vidit in illis, | |
| non manifesta tamen; cum vero sustulit acre | |
| a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen, | 580 |
| 'rex,' ait 'o! salve! tibi enim, tibi, Cipe, tuisque | |
| hic locus et Latiae parebunt cornibus arces. | |
| tu modo rumpe moras portasque intrare patentes | |
| adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus | |
| rex eris et sceptro tutus potiere perenni.' | 585 |
| rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis | |
| avertens faciem 'procul, a! procul omnia' dixit | |
| 'talia di pellant! multoque ego iustius aevum | |
| exul agam, quam me videant Capitolia regem.' | |
| dixit et extemplo populumque gravemque senatum | 590 |
| convocat, ante tamen pacali cornua lauro | |
| velat et aggeribus factis a milite forti | |
| insistit priscosque deos e more precatus | |
| 'est' ait 'hic unus, quem vos nisi pellitis urbe, | |
| rex erit: is qui sit, signo, non nomine dicam: | 595 |
| cornua fronte gerit! quem vobis indicat augur, | |
| si Romam intrarit, famularia iura daturum. | |
| ille quidem potuit portas inrumpere apertas, | |
| sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo | |
| nemo mihi est: vos urbe virum prohibete, Quirites, | 600 |
| vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis | |
| aut finite metum fatalis morte tyranni!' | |
| qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus, | |
| murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus | |
| aequorei faciunt, siquis procul audiat illos, | 605 |
| tale sonat populus; sed per confusa frementis | |
| verba tamen vulgi vox eminet una 'quis ille est?' | |
| et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt. | |
| rursus ad hos Cipus 'quem poscitis,' inquit 'habetis' | |
| et dempta capiti populo prohibente corona | 610 |
| exhibuit gemino praesignia tempora cornu. | |
| demisere oculos omnes gemitumque dedere | |
| atque illud meritis clarum (quis credere possit?) | |
| inviti videre caput: nec honore carere | |
| ulterius passi festam inposuere coronam; | 615 |
| at proceres, quoniam muros intrare vetaris, | |
| ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, | |
| quantum depresso subiectis bobus aratro | |
| conplecti posses ad finem lucis ab ortu. | |
| cornuaque aeratis miram referentia formam | 620 |
| postibus insculpunt, longum mansura per aevum. |