| Hic tamen accessit delubris advena nostris: | 15.745 |
| Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque | |
| praecipuum non bella magis finita triumphis | |
| resque domi gestae properataque gloria rerum | |
| in sidus vertere novum stellamque comantem, | |
| quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis | 750 |
| ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius: | |
| scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos | |
| perque papyriferi septemflua flumina Nili | |
| victrices egisse rates Numidasque rebelles | |
| Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem | 755 |
| nominibus Pontum populo adiecisse Quirini | |
| et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, | |
| quam tantum genuisse virum, quo praeside rerum | |
| humano generi, superi, favistis abunde! | |
| ne foret hic igitur mortali semine cretus, | 760 |
| ille deus faciendus erat; quod ut aurea vidit | |
| Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari | |
| pontifici letum et coniurata arma moveri, | |
| palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis | |
| 'adspice,' dicebat 'quanta mihi mole parentur | 765 |
| insidiae, quantaque caput cum fraude petatur, | |
| quod de Dardanio solum mihi restat Iulo. | |
| solane semper ero iustis exercita curis, | |
| quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta, | |
| nunc male defensae confundant moenia Troiae, | 770 |
| quae videam natum longis erroribus actum | |
| iactarique freto sedesque intrare silentum | |
| bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur, | |
| cum Iunone magis? quid nunc antiqua recordor | |
| damna mei generis? timor hic meminisse priorum | 775 |
| non sinit; en acui sceleratos cernitis enses. | |
| quos prohibete, precor, facinusque repellite neve | |
| caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!' |