| Talia nequiquam toto Venus anxia caelo | 15.779 |
| verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam | 780 |
| ferrea non possunt veterum decreta sororum, | |
| signa tamen luctus dant haut incerta futuri; | |
| arma ferunt inter nigras crepitantia nubes | |
| terribilesque tubas auditaque cornua caelo | |
| praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago | 785 |
| lurida sollicitis praebebat lumina terris; | |
| saepe faces visae mediis ardere sub astris, | |
| saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae; | |
| caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra | |
| sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus; | 790 |
| tristia mille locis Stygius dedit omina bubo, | |
| mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur | |
| auditi sanctis et verba minantia lucis. | |
| victima nulla litat, magnosque instare tumultus | |
| fibra monet, caesumque caput reperitur in extis, | 795 |
| inque foro circumque domos et templa deorum | |
| nocturnos ululasse canes umbrasque silentum | |
| erravisse ferunt motamque tremoribus urbem. | |
| non tamen insidias venturaque vincere fata | |
| praemonitus potuere deum, strictique feruntur | 800 |
| in templum gladii: neque enim locus ullus in urbe | |
| ad facinus diramque placet nisi curia caedem. | |
| tum vero Cytherea manu percussit utraque | |
| pectus et Aeneaden molitur condere nube, | |
| qua prius infesto Paris est ereptus Atridae, | 805 |
| et Diomedeos Aeneas fugerat enses. | |
| talibus hanc genitor: 'sola insuperabile fatum, | |
| nata, movere paras? intres licet ipsa sororum | |
| tecta trium: cernes illic molimine vasto | |
| ex aere et solido rerum tabularia ferro, | 810 |
| quae neque concursum caeli neque fulminis iram | |
| nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas; | |
| invenies illic incisa adamante perenni | |
| fata tui generis: legi ipse animoque notavi | |
| et referam, ne sis etiamnum ignara futuri. | 815 |
| hic sua conplevit, pro quo, Cytherea, laboras, | |
| tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis. | |
| ut deus accedat caelo templisque colatur, | |
| tu facies natusque suus, qui nominis heres | |
| inpositum feret unus onus caesique parentis | 820 |
| nos in bella suos fortissimus ultor habebit. | |
| illius auspiciis obsessae moenia pacem | |
| victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum, | |
| Emathiique iterum madefient caede Philippi, | |
| et magnum Siculis nomen superabitur undis, | 825 |
| Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae | |
| non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata, | |
| servitura suo Capitolia nostra Canopo. | |
| quid tibi barbariam gentesque ab utroque iacentes | |
| oceano numerem? quodcunque habitabile tellus | 830 |
| sustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi! |