| 'Pace data terris animum ad civilia vertet | 15.832 |
| iura suum legesque feret iustissimus auctor | |
| exemploque suo mores reget inque futuri | |
| temporis aetatem venturorumque nepotum | 835 |
| prospiciens prolem sancta de coniuge natam | |
| ferre simul nomenque suum curasque iubebit, | |
| nec nisi cum senior meritis aequaverit annos, | |
| aetherias sedes cognataque sidera tanget. | |
| hanc animam interea caeso de corpore raptam | 840 |
| fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque | |
| divus ab excelsa prospectet Iulius aede!' | |
| Vix ea fatus erat, medi cum sede senatus | |
| constitit alma Venus nulli cernenda suique | |
| Caesaris eripuit membris nec in aera solvi | 845 |
| passa recentem animam caelestibus intulit astris | |
| dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit | |
| emisitque sinu: luna volat altius illa | |
| flammiferumque trahens spatioso limite crinem | |
| stella micat natique videns bene facta fatetur | 850 |
| esse suis maiora et vinci gaudet ab illo. | |
| hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis, | |
| libera fama tamen nullisque obnoxia iussis | |
| invitum praefert unaque in parte repugnat: | |
| sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus, | 855 |
| Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles; | |
| denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar, | |
| sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces | |
| temperat aetherias et mundi regna triformis, | |
| terra sub Augusto est; pater est et rector uterque. | 860 |
| di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis | |
| cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine | |
| urbis et invicti genitor Gradive Quirini | |
| Vestaque Caesareos inter sacrata penates, | |
| et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta, | 865 |
| quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces, | |
| quosque alios vati fas appellare piumque est: | |
| tarda sit illa dies et nostro serior aevo, | |
| qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto | |
| accedat caelo faveatque precantibus absens! | 870 |