| Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis | 15.871 |
| nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. | |
| cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius | |
| ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi: | |
| parte tamen meliore mei super alta perennis | 875 |
| astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum, | |
| quaque patet domitis Romana potentia terris, | |
| ore legar populi, perque omnia saecula fama, | |
| siquid habent veri vatum praesagia, vivam. |