| Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, | 2.272 |
| inter aquas pelagi contractosque undique fontes, | |
| qui se condiderant in opacae viscera matris, | |
| sustulit oppressos collo tenus arida vultus | 275 |
| opposuitque manum fronti magnoque tremore | |
| omnia concutiens paulum subsedit et infra, | |
| quam solet esse, fuit fractaque ita voce locuta est: | |
| 'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant, | |
| summe deum? liceat periturae viribus ignis | 280 |
| igne perire tuo clademque auctore levare! | |
| vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo'; | |
| (presserat ora vapor) 'tostos en adspice crines | |
| inque oculis tantum, tantum super ora favillae! | |
| hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem | 285 |
| officiique refers, quod adunci vulnera aratri | |
| rastrorumque fero totoque exerceor anno, | |
| quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges | |
| humano generi, vobis quoque tura ministro? | |
| sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae, | 290 |
| quid meruit frater? cur illi tradita sorte | |
| aequora decrescunt et ab aethere longius absunt? | |
| quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit, | |
| at caeli miserere tui! circumspice utrumque: | |
| fumat uterque polus! quos si vitiaverit ignis, | 295 |
| atria vestra ruent! Atlas en ipse laborat | |
| vixque suis umeris candentem sustinet axem! | |
| si freta, si terrae pereunt, si regia caeli, | |
| in chaos antiquum confundimur! eripe flammis, | |
| si quid adhuc superest, et rerum consule summae!' | 300 |
| Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem | |
| ulterius potuit nec dicere plura suumque | |
| rettulit os in se propioraque manibus antra; | |
| at pater omnipotens, superos testatus et ipsum, | |
| qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato | 305 |
| interitura gravi, summam petit arduus arcem, | |
| unde solet nubes latis inducere terris, | |
| unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat; | |
| sed neque quas posset terris inducere nubes | |
| tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres: | 310 |
| intonat et dextra libratum fulmen ab aure | |
| misit in aurigam pariterque animaque rotisque | |
| expulit et saevis conpescuit ignibus ignes. | |
| consternantur equi et saltu in contraria facto | |
| colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt: | 315 |
| illic frena iacent, illic temone revulsus | |
| axis, in hac radii fractarum parte rotarum | |
| sparsaque sunt late laceri vestigia currus. |