| At Phaethon rutilos flamma populante capillos | 2.319 |
| volvitur in praeceps longoque per aera tractu | 320 |
| fertur, ut interdum de caelo stella sereno | |
| etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. | |
| quem procul a patria diverso maximus orbe | |
| excipit Eridanus fumantiaque abluit ora. | |
| Naides Hesperiae trifida fumantia flamma | 325 |
| corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum: | |
| hic · sitvs · est · phaethon · cvrrvs · avriga · paterni | |
| qvem · si · non · tenvit · magnis · tamen · excidit · avsis | |
| Nam pater obductos luctu miserabilis aegro | |
| condiderat vultus, et, si modo credimus, unum | 330 |
| isse diem sine sole ferunt: incendia lumen | |
| praebebant aliquisque malo fuit usus in illo. | |
| at Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt | |
| in tantis dicenda malis, lugubris et amens | |
| et laniata sinus totum percensuit orbem | 335 |
| exanimesque artus primo, mox ossa requirens | |
| repperit ossa tamen peregrina condita ripa | |
| incubuitque loco nomenque in marmore lectum | |
| perfudit lacrimis et aperto pectore fovit. | |
| nec minus Heliades fletus et, inania morti | 340 |
| munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis | |
| non auditurum miseras Phaethonta querellas | |
| nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro. | |
| luna quater iunctis inplerat cornibus orbem; | |
| illae more suo (nam morem fecerat usus) | 345 |
| plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum | |
| maxima, cum vellet terra procumbere, questa est | |
| deriguisse pedes; ad quam conata venire | |
| candida Lampetie subita radice retenta est; | |
| tertia, cum crinem manibus laniare pararet, | 350 |
| avellit frondes; haec stipite crura teneri, | |
| illa dolet fieri longos sua bracchia ramos, | |
| dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex | |
| perque gradus uterum pectusque umerosque manusque | |
| ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem. | 355 |
| quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam, | |
| huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat? | |
| non satis est: truncis avellere corpora temptat | |
| et teneros manibus ramos abrumpit, at inde | |
| sanguineae manant tamquam de vulnere guttae. | 360 |
| 'parce, precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat, | |
| 'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus | |
| iamque vale'—cortex in verba novissima venit. | |
| inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt | |
| de ramis electra novis, quae lucidus amnis | 365 |
| excipit et nuribus mittit gestanda Latinis. |