| Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus, | 2.367 |
| qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus, | |
| mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto | |
| (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) | 370 |
| imperio ripas virides amnemque querellis | |
| Eridanum inplerat silvamque sororibus auctam, | |
| cum vox est tenuata viro canaeque capillos | |
| dissimulant plumae collumque a pectore longe | |
| porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis, | 375 |
| penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum. | |
| fit nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique | |
| credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo; | |
| stagna petit patulosque lacus ignemque perosus | |
| quae colat elegit contraria flumina flammis. | 380 |
| Squalidus interea genitor Phaethontis et expers | |
| ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, | |
| esse solet, lucemque odit seque ipse diemque | |
| datque animum in luctus et luctibus adicit iram | |
| officiumque negat mundo. 'satis' inquit 'ab aevi | 385 |
| sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque | |
| actorum sine fine mihi, sine honore laborum! | |
| quilibet alter agat portantes lumina currus! | |
| si nemo est omnesque dei non posse fatentur, | |
| ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, | 390 |
| orbatura patres aliquando fulmina ponat! | |
| tum sciet ignipedum vires expertus equorum | |
| non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.' | |
| Talia dicentem circumstant omnia Solem | |
| numina, neve velit tenebras inducere rebus, | 395 |
| supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes | |
| excusat precibusque minas regaliter addit. | |
| colligit amentes et adhuc terrore paventes | |
| Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit | |
| (saevit enim) natumque obiectat et inputat illis. | 400 |