| At pater omnipotens ingentia moenia caeli | 2.401 |
| circuit et, ne quid labefactum viribus ignis | |
| corruat, explorat. quae postquam firma suique | |
| roboris esse videt, terras hominumque labores | |
| perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi | 405 |
| cura suae: fontesque et nondum audentia labi | |
| flumina restituit, dat terrae gramina, frondes | |
| arboribus, laesasque iubet revirescere silvas. | |
| dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina | |
| haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes. | 410 |
| non erat huius opus lanam mollire trahendo | |
| nec positu variare comas; ubi fibula vestem, | |
| vitta coercuerat neglectos alba capillos; | |
| et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum, | |
| miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla | 415 |
| gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est. | |
| Ulterius medio spatium sol altus habebat, | |
| cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas; | |
| exuit hic umero pharetram lentosque retendit | |
| arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat | 420 |
| et pictam posita pharetram cervice premebat. | |
| Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem, | |
| 'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit, | |
| 'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!' | |
| protinus induitur faciem cultumque Dianae | 425 |
| atque ait: 'o comitum, virgo, pars una mearum, | |
| in quibus es venata iugis?' de caespite virgo | |
| se levat et 'salve numen, me iudice' dixit, | |
| 'audiat ipse licet, maius Iove.' ridet et audit | |
| et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit, | 430 |
| nec moderata satis nec sic a virgine danda. | |
| qua venata foret silva, narrare parantem | |
| inpedit amplexu nec se sine crimine prodit. | |
| illa quidem contra, quantum modo femina posset | |
| (adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses), | 435 |
| illa quidem pugnat, sed quem superare puella, | |
| quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor | |
| Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva; | |
| unde pedem referens paene est oblita pharetram | |
| tollere cum telis et quem suspenderat arcum. | 440 |